|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit donum
spiritus sancti. Dona enim gratuita distinguuntur a donis
naturalibus, superadduntur enim eis. Sed intellectus est quidam
habitus naturalis in anima, quo cognoscuntur principia naturaliter
nota, ut patet in VI Ethic. Ergo non debet poni donum spiritus
sancti.
2. Praeterea, dona divina participantur a creaturis secundum earum
proportionem et modum, ut patet per Dionysium, in libro de Div.
Nom. Sed modus humanae naturae est ut non simpliciter veritatem
cognoscat, quod pertinet ad rationem intellectus, sed discursive,
quod est proprium rationis, ut patet per Dionysium, in VII cap.
de Div. Nom. Ergo cognitio divina quae hominibus datur magis debet
dici donum rationis quam intellectus.
3. Praeterea, in potentiis animae intellectus contra voluntatem
dividitur, ut patet in III de anima. Sed nullum donum spiritus
sancti dicitur voluntas. Ergo etiam nullum donum spiritus sancti debet
dici intellectus.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, requiescet super eum
spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus.
Respondeo dicendum quod nomen intellectus quandam intimam cognitionem
importat, dicitur enim intelligere quasi intus legere. Et hoc
manifeste patet considerantibus differentiam intellectus et sensus, nam
cognitio sensitiva occupatur circa qualitates sensibiles exteriores;
cognitio autem intellectiva penetrat usque ad essentiam rei, obiectum
enim intellectus est quod quid est, ut dicitur in III de anima.
Sunt autem multa genera eorum quae interius latent, ad quae oportet
cognitionem hominis quasi intrinsecus penetrare. Nam sub accidentibus
latet natura rerum substantialis, sub verbis latent significata
verborum, sub similitudinibus et figuris latet veritas figurata, res
etiam intelligibiles sunt quodammodo interiores respectu rerum
sensibilium quae exterius sentiuntur, et in causis latent effectus et e
converso. Unde respectu horum omnium potest dici intellectus. Sed
cum cognitio hominis a sensu incipiat, quasi ab exteriori, manifestum
est quod quanto lumen intellectus est fortius, tanto potest magis ad
intima penetrare. Lumen autem naturale nostri intellectus est finitae
virtutis, unde usque ad determinatum aliquid pertingere potest.
Indiget igitur homo supernaturali lumine ut ulterius penetret ad
cognoscendum quaedam quae per lumen naturale cognoscere non valet. Et
illud lumen supernaturale homini datum vocatur donum intellectus.
Ad primum ergo dicendum quod per lumen naturale nobis inditum statim
cognoscuntur quaedam principia communia quae sunt naturaliter nota.
Sed quia homo ordinatur ad beatitudinem supernaturalem, ut supra
dictum est, necesse est quod homo ulterius pertingat ad quaedam
altiora. Et ad hoc requiritur donum intellectus.
Ad secundum dicendum quod discursus rationis semper incipit ab
intellectu et terminatur ad intellectum, ratiocinamur enim procedendo
ex quibusdam intellectis, et tunc rationis discursus perficitur quando
ad hoc pervenimus ut intelligamus illud quod prius erat ignotum. Quod
ergo ratiocinamur ex aliquo praecedenti intellectu procedit. Donum
autem gratiae non procedit ex lumine naturae, sed superadditur ei,
quasi perficiens ipsum. Et ideo ista superadditio non dicitur ratio,
sed magis intellectus, quia ita se habet lumen superadditum ad ea quae
nobis supernaturaliter innotescunt sicut se habet lumen naturale ad ea
quae primordialiter cognoscimus.
Ad tertium dicendum quod voluntas nominat simpliciter appetitivum
motum, absque determinatione alicuius excellentiae. Sed intellectus
nominat quandam excellentiam cognitionis penetrandi ad intima. Et ideo
supernaturale donum magis nominatur nomine intellectus quam nomine
voluntatis.
|
|