|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non
simul habeatur cum fide. Dicit enim Augustinus, in libro
octogintatrium quaest., id quod intelligitur intelligentis
comprehensione finitur. Sed id quod creditur non comprehenditur,
secundum illud apostoli, ad Philipp. III, non quod iam
comprehenderim aut perfectus sim. Ergo videtur quod fides et
intellectus non possint esse in eodem.
2. Praeterea, omne quod intelligitur intellectu videtur. Sed fides
est de non apparentibus, ut supra dictum est. Ergo fides non potest
simul esse in eodem cum intellectu.
3. Praeterea, intellectus est certior quam scientia. Sed scientia
et fides non possunt esse de eodem, ut supra habitum est. Multo ergo
minus intellectus et fides.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in libro Moral., quod
intellectus de auditis mentem illustrat. Sed aliquis habens fidem
potest esse illustratus mente circa audita, unde dicitur Luc. ult.
quod dominus aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent
Scripturas. Ergo intellectus potest simul esse cum fide.
Respondeo dicendum quod hic duplici distinctione est opus, una quidem
ex parte fidei; alia autem ex parte intellectus. Ex parte quidem
fidei, distinguendum est quod quaedam per se et directe cadunt sub
fide, quae naturalem rationem excedunt, sicut Deum esse trinum et
unum, filium Dei esse incarnatum. Quaedam vero cadunt sub fide quasi
ordinata ad ista secundum aliquem modum, sicut omnia quae in Scriptura
divina continentur. Ex parte vero intellectus, distinguendum est quod
dupliciter dici possumus aliqua intelligere. Uno modo, perfecte,
quando scilicet pertingimus ad cognoscendum essentiam rei intellectae,
et ipsam veritatem enuntiabilis intellecti, secundum quod in se est.
Et hoc modo ea quae directe cadunt sub fide intelligere non possumus,
durante statu fidei. Sed quaedam alia ad fidem ordinata etiam hoc modo
intelligi possunt. Alio modo contingit aliquid intelligi imperfecte,
quando scilicet ipsa essentia rei, vel veritas propositionis, non
cognoscitur quid sit aut quomodo sit, sed tamen cognoscitur quod ea
quae exterius apparent veritati non contrariantur; inquantum scilicet
homo intelligit quod propter ea quae exterius apparent non est
recedendum ab his quae sunt fidei. Et secundum hoc nihil prohibet,
durante statu fidei, intelligere etiam ea quae per se sub fide cadunt.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae tres rationes
procedunt secundum quod aliquid perfecte intelligitur. Ultima autem
ratio procedit de intellectu eorum quae ordinantur ad fidem.
|
|