|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus qui ponitur
donum spiritus sancti non sit practicus, sed speculativus tantum.
Intellectus enim, ut Gregorius dicit, in I Moral., altiora
quaedam penetrat. Sed ea quae pertinent ad intellectum practicum non
sunt alta, sed quaedam infima, scilicet singularia, circa quae sunt
actus. Ergo intellectus qui ponitur donum non est intellectus
practicus.
2. Praeterea, intellectus qui est donum est dignius aliquid quam
intellectus qui est virtus intellectualis. Sed intellectus qui est
virtus intellectualis est solum circa necessaria, ut patet per
philosophum, in VI Ethic. Ergo multo magis intellectus qui est
donum est solum circa necessaria. Sed intellectus practicus non est
circa necessaria, sed circa contingentia aliter se habere, quae opere
humano fieri possunt. Ergo intellectus qui est donum non est
intellectus practicus.
3. Praeterea, donum intellectus illustrat mentem ad ea quae
naturalem rationem excedunt. Sed operabilia humana, quorum est
practicus intellectus, non excedunt naturalem rationem, quae dirigit
in rebus agendis, ut ex supradictis patet. Ergo intellectus qui est
donum non est intellectus practicus.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., intellectus bonus omnibus
facientibus eum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, donum intellectus non
solum se habet ad ea quae primo et principaliter cadunt sub fide, sed
etiam ad omnia quae ad fidem ordinantur. Operationes autem bonae
quendam ordinem ad fidem habent, nam fides per dilectionem operatur,
ut apostolus dicit, ad Gal. V. Et ideo donum intellectus etiam ad
quaedam operabilia se extendit, non quidem ut circa ea principaliter
versetur; sed inquantum in agendis regulamur rationibus aeternis,
quibus conspiciendis et consulendis, secundum Augustinum, XII de
Trin., inhaeret superior ratio, quae dono intellectus perficitur.
Ad primum ergo dicendum quod operabilia humana, secundum quod in se
considerantur, non habent aliquam excellentiae altitudinem. Sed
secundum quod referuntur ad regulam legis aeternae et ad finem
beatitudinis divinae, sic altitudinem habent, ut circa ea possit esse
intellectus.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum pertinet ad dignitatem doni quod
est intellectus, quod intelligibilia aeterna vel necessaria considerat
non solum secundum quod in se sunt, sed etiam secundum quod sunt
regulae quaedam humanorum actuum, quia quanto virtus cognoscitiva ad
plura se extendit, tanto nobilior est.
Ad tertium dicendum quod regula humanorum actuum est et ratio humana et
lex aeterna, ut supra dictum est. Lex autem aeterna excedit naturalem
rationem. Et ideo cognitio humanorum actuum secundum quod regulantur a
lege aeterna, excedit rationem naturalem, et indiget supernaturali
lumine doni spiritus sancti.
|
|