|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non
insit omnibus hominibus habentibus gratiam. Dicit enim Gregorius,
II Moral., quod donum intellectus datur contra hebetudinem mentis.
Sed multi habentes gratiam adhuc patiuntur mentis hebetudinem. Ergo
donum intellectus non est in omnibus habentibus gratiam.
2. Praeterea, inter ea quae ad cognitionem pertinent sola fides
videtur esse necessaria ad salutem, quia per fidem Christus habitat in
cordibus nostris, ut dicitur ad Ephes. III. Sed non omnes
habentes fidem habent donum intellectus, immo qui credunt, debent
orare ut intelligant, sicut Augustinus dicit, in libro de Trin.
Ergo donum intellectus non est necessarium ad salutem. Non ergo est
in omnibus habentibus gratiam.
3. Praeterea, ea quae sunt communia omnibus habentibus gratiam
nunquam ab habentibus gratiam subtrahuntur. Sed gratia intellectus et
aliorum donorum aliquando se utiliter subtrahit, quandoque enim, dum
sublimia intelligendo in elationem se animus erigit, in rebus imis et
vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut Gregorius dicit, in II
Moral. Ergo donum intellectus non est in omnibus habentibus gratiam.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., nescierunt neque
intellexerunt, in tenebris ambulant. Sed nullus habens gratiam
ambulat in tenebris, secundum illud Ioan. VIII, qui sequitur me
non ambulat in tenebris. Ergo nullus habens gratiam caret dono
intellectus.
Respondeo dicendum quod in omnibus habentibus gratiam necesse est esse
rectitudinem voluntatis, quia per gratiam praeparatur voluntas hominis
ad bonum, ut Augustinus dicit. Voluntas autem non potest recte
ordinari in bonum nisi praeexistente aliqua cognitione veritatis, quia
obiectum voluntatis est bonum intellectum, ut dicitur in III de
anima. Sicut autem per donum caritatis spiritus sanctus ordinat
voluntatem hominis ut directe moveatur in bonum quoddam supernaturale,
ita etiam per donum intellectus illustrat mentem hominis ut cognoscat
veritatem quandam supernaturalem, in quam oportet tendere voluntatem
rectam. Et ideo, sicut donum caritatis est in omnibus habentibus
gratiam gratum facientem, ita etiam donum intellectus.
Ad primum ergo dicendum quod aliqui habentes gratiam gratum facientem
possunt pati hebetudinem circa aliqua quae sunt praeter necessitatem
salutis. Sed circa ea quae sunt de necessitate salutis sufficienter
instruuntur a spiritu sancto, secundum illud I Ioan. II, unctio
docet vos de omnibus.
Ad secundum dicendum quod etsi non omnes habentes fidem plene
intelligant ea quae proponuntur credenda, intelligunt tamen ea esse
credenda, et quod ab eis pro nullo est deviandum.
Ad tertium dicendum quod donum intellectus nunquam se subtrahit sanctis
circa ea quae sunt necessaria ad salutem. Sed circa alia interdum se
subtrahit, ut non omnia ad liquidum per intellectum penetrare possint,
ad hoc quod superbiae materia subtrahatur.
|
|