|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus donum
inveniatur etiam in non habentibus gratiam gratum facientem.
Augustinus enim, exponens illud Psalm., concupivit anima mea
desiderare iustificationes tuas, dicit quod praevolat intellectus,
sequitur tardus aut nullus affectus. Sed in omnibus habentibus gratiam
gratum facientem est promptus affectus, propter caritatem. Ergo donum
intellectus potest esse in his qui non habent gratiam gratum facientem.
2. Praeterea, Danielis X dicitur quod intelligentia opus est in
visione prophetica, et ita videtur quod prophetia non sit sine dono
intellectus. Sed prophetia potest esse sine gratia gratum faciente,
ut patet Matth. VII, ubi dicentibus, in nomine tuo
prophetavimus, respondetur, nunquam novi vos. Ergo donum intellectus
potest esse sine gratia gratum faciente.
3. Praeterea, donum intellectus respondet virtuti fidei, secundum
illud Isaiae VII, secundum aliam litteram, nisi credideritis, non
intelligetis. Sed fides potest esse sine gratia gratum faciente.
Ergo etiam donum intellectus.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, omnis qui audivit a
patre et didicit, venit ad me. Sed per intellectum audita addiscimus
vel penetramus, ut patet per Gregorium, in I Moral. Ergo
quicumque habet intellectus donum venit ad Christum. Quod non est
sine gratia gratum faciente. Ergo donum intellectus non est sine
gratia gratum faciente.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dona spiritus sancti
perficiunt animam secundum quod est bene mobilis a spiritu sancto. Sic
ergo intellectuale lumen gratiae ponitur donum intellectus, inquantum
intellectus hominis est bene mobilis a spiritu sancto. Huius autem
motus consideratio in hoc est quod homo apprehendat veritatem circa
finem. Unde nisi usque ad hoc moveatur a spiritu sancto intellectus
humanus ut rectam aestimationem de fine habeat, nondum assecutus est
donum intellectus; quantumcumque ex illustratione spiritus alia quaedam
praeambula cognoscat. Rectam aut aestimationem de ultimo fine non
habet nisi ille qui circa finem non errat, sed ei firmiter inhaeret
tanquam optimo. Quod est solum habentis gratiam gratum facientem,
sicut etiam in moralibus rectam aestimationem habet homo de fine per
habitum virtutis. Unde donum intellectus nullus habet sine gratia
gratum faciente.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus intellectum nominat quamcumque
illustrationem intellectualem. Quae tamen non pertingit ad perfectam
doni rationem nisi usque ad hoc mens hominis deducatur ut rectam
aestimationem habeat homo circa finem.
Ad secundum dicendum quod intelligentia quae necessaria est ad
prophetiam est quaedam illustratio mentis circa ea quae prophetis
revelantur. Non est autem illustratio mentis circa aestimationem
rectam de ultimo fine, quae pertinet ad donum intellectus.
Ad tertium dicendum quod fides importat solum assensum ad ea quae
proponuntur. Sed intellectus importat quandam perceptionem veritatis,
quae non potest esse circa finem nisi in eo qui habet gratiam gratum
facientem, ut dictum est. Et ideo non est similis ratio de intellectu
et fide.
|
|