|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non
distinguatur ab aliis donis. Quorum enim opposita sunt eadem, ipsa
quoque sunt eadem. Sed sapientiae opponitur stultitia, hebetudini
intellectus, praecipitationi consilium, ignorantiae scientia, ut
patet per Gregorium, II Moral. Non videntur autem differre
stultitia, hebetudo, ignorantia et praecipitatio. Ergo nec
intellectus distinguitur ab aliis donis.
2. Praeterea, intellectus qui ponitur virtus intellectualis differt
ab aliis intellectualibus virtutibus per hoc sibi proprium, quod est
circa principia per se nota. Sed donum intellectus non est circa
aliqua principia per se nota, quia ad ea quae naturaliter per se
cognoscuntur sufficit naturalis habitus primorum principiorum; ad ea
vero quae sunt supernaturalia sufficit fides, quia articuli fidei sunt
sicut prima principia in supernaturali cognitione, sicut dictum est.
Ergo donum intellectus non distinguitur ab aliis donis
intellectualibus.
3. Praeterea, omnis cognitio intellectiva vel est speculativa vel
practica. Sed donum intellectus se habet ad utrumque, ut dictum est.
Ergo non distinguitur ab aliis donis intellectualibus, sed omnia in se
complectitur.
Sed contra est quod quaecumque connumerantur ad invicem oportet esse
aliquo modo ab invicem distincta, quia distinctio est principium
numeri. Sed donum intellectus connumeratur aliis donis, ut patet
Isaiae XI. Ergo donum intellectus est distinctum ab aliis donis.
Respondeo dicendum quod distinctio doni intellectus ab aliis tribus
donis, scilicet pietate, fortitudine et timore, manifesta est, quia
donum intellectus pertinet ad vim cognoscitivam, illa vero tria
pertinent ad vim appetitivam. Sed differentia huius doni intellectus
ad alia tria, scilicet sapientiam, scientiam et consilium, quae etiam
ad vim cognoscitivam pertinent, non est adeo manifesta. Videtur autem
quibusdam quod donum intellectus distinguatur a dono scientiae et
consilii per hoc quod illa duo pertineant ad practicam cognitionem,
donum vero intellectus ad speculativam. A dono vero sapientiae, quod
etiam ad speculativam cognitionem pertinet, distinguitur in hoc quod ad
sapientiam pertinet iudicium, ad intellectum vero capacitas intellectus
eorum quae proponuntur, sive penetratio ad intima eorum. Et secundum
hoc supra numerum donorum assignavimus. Sed diligenter intuenti,
donum intellectus non solum se habet circa speculanda, sed etiam circa
operanda, ut dictum est, et similiter etiam donum scientiae circa
utrumque se habet, ut infra dicetur. Et ideo oportet aliter eorum
distinctionem accipere. Omnia enim haec quatuor dicta ordinantur ad
supernaturalem cognitionem, quae in nobis per fidem fundatur. Fides
autem est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Unde oportet aliqua
proponi homini ad credendum non sicut visa, sed sicut audita, quibus
per fidem assentiat. Fides autem primo quidem et principaliter se
habet ad veritatem primam; secundario, ad quaedam circa creaturas
consideranda; et ulterius se extendit etiam ad directionem humanorum
operum, secundum quod per dilectionem operatur, ut ex dictis patet.
Sic igitur circa ea quae fidei proponuntur credenda duo requiruntur ex
parte nostra. Primo quidem, ut intellectu penetrentur vel capiantur,
et hoc pertinet ad donum intellectus. Secundo autem oportet ut de eis
homo habeat iudicium rectum, ut aestimet his esse inhaerendum et ab
eorum oppositis recedendum. Hoc igitur iudicium, quantum ad res
divinas, pertinet ad donum sapientiae; quantum vero ad res creatas,
pertinet ad donum scientiae; quantum vero ad applicationem ad
singularia opera, pertinet ad donum consilii.
Ad primum ergo dicendum quod praedicta differentia quatuor donorum
manifeste competit distinctioni eorum quae Gregorius ponit eis esse
opposita. Hebetudo enim acuitati opponitur. Dicitur autem per
similitudinem intellectus acutus quando potest penetrare ad intima eorum
quae proponuntur. Unde hebetudo mentis est per quam mens ad intima
penetrare non sufficit. Stultus autem dicitur ex hoc quod perverse
iudicat circa communem finem vitae. Et ideo proprie opponitur
sapientiae, quae facit rectum iudicium circa universalem causam.
Ignorantia vero importat defectum mentis etiam circa quaecumque
particularia. Et ideo opponitur scientiae, per quam homo habet rectum
iudicium circa particulares causas, scilicet circa creaturas.
Praecipitatio vero manifeste opponitur consilio, per quod homo ad
actionem non procedit ante deliberationem rationis.
Ad secundum dicendum quod donum intellectus est circa prima principia
cognitionis gratuitae, aliter tamen quam fides. Nam ad fidem pertinet
eis assentire, ad donum vero intellectus pertinet penetrare mente ea
quae dicuntur.
Ad tertium dicendum quod donum intellectus pertinet ad utramque
cognitionem, scilicet speculativam et practicam, non quantum ad
iudicium, sed quantum ad apprehensionem, ut capiantur ea quae
dicuntur.
|
|