|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod dono intellectus non
respondeat beatitudo sexta, scilicet, beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt. Munditia enim cordis maxime videtur pertinere ad
affectum. Sed donum intellectus non pertinet ad affectum, sed magis
ad vim intellectivam. Ergo praedicta beatitudo non respondet dono
intellectus.
2. Praeterea, Act. XV dicitur, fide purificans corda eorum.
Sed per purificationem cordis acquiritur munditia cordis. Ergo
praedicta beatitudo magis pertinet ad virtutem fidei quam ad donum
intellectus.
3. Praeterea, dona spiritus sancti perficiunt hominem in praesenti
vita. Sed visio Dei non pertinet ad vitam praesentem, ipsa enim
beatos facit, ut supra habitum est. Ergo sexta beatitudo, continens
Dei visionem, non pertinet ad donum intellectus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, sexta operatio spiritus sancti, quae est intellectus, convenit
mundis corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit.
Respondeo dicendum quod in sexta beatitudine, sicut et in aliis, duo
continentur, unum per modum meriti, scilicet munditia cordis; aliud
per modum praemii, scilicet visio Dei, ut supra dictum est. Et
utrumque pertinet aliquo modo ad donum intellectus. Est enim duplex
munditia. Una quidem praeambula et dispositiva ad Dei visionem, quae
est depuratio affectus ab inordinatis affectionibus, et haec quidem
munditia cordis fit per virtutes et dona quae pertinent ad vim
appetitivam. Alia vero munditia cordis est quae est quasi completiva
respectu visionis divinae, et haec quidem est munditia mentis depuratae
a phantasmatibus et erroribus, ut scilicet ea quae de Deo proponuntur
non accipiantur per modum corporalium phantasmatum, nec secundum
haereticas perversitates. Et hanc munditiam facit donum intellectus.
Similiter etiam duplex est Dei visio. Una quidem perfecta, per quam
videtur Dei essentia. Alia vero imperfecta, per quam, etsi non
videamus de Deo quid est, videmus tamen quid non est, et tanto in hac
vita Deum perfectius cognoscimus quanto magis intelligimus eum excedere
quidquid intellectu comprehenditur. Et utraque Dei visio pertinet ad
donum intellectus, prima quidem ad donum intellectus consummatum,
secundum quod erit in patria; secunda vero ad donum intellectus
inchoatum, secundum quod habetur in via.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae duae rationes
procedunt de prima munditia. Tertia vero de perfecta Dei visione,
dona autem et hic nos perficiunt secundum quandam inchoationem, et in
futuro implebuntur, ut supra dictum est.
|
|