|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in fructibus fides non
respondeat dono intellectus. Intellectus enim est fructus fidei,
dicitur enim Isaiae VII, nisi credideritis, non intelligetis,
secundum aliam litteram, ubi nos habemus, si non credideritis, non
permanebitis. Non ergo fides est fructus intellectus.
2. Praeterea, prius non est fructus posterioris. Sed fides videtur
esse prior intellectu, quia fides est fundamentum totius spiritualis
aedificii, ut supra dictum est. Ergo fides non est fructus
intellectus.
3. Praeterea, plura sunt dona pertinentia ad intellectum quam
pertinentia ad appetitum. Sed inter fructus ponitur tantum unum
pertinens ad intellectum, scilicet fides, omnia vero alia pertinent ad
appetitum. Ergo fides non magis videtur respondere intellectui quam
sapientiae vel scientiae seu consilio.
Sed contra est quod finis uniuscuiusque rei est fructus eius. Sed
donum intellectus videtur principaliter ordinari ad certitudinem fidei,
quae ponitur fructus, dicit enim Glossa, ad Gal. V, quod fides
quae est fructus est de invisibilibus certitudo. Ergo in fructibus
fides respondet dono intellectus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de fructibus
ageretur, fructus spiritus dicuntur quaedam ultima et delectabilia quae
in nobis proveniunt ex virtute spiritus sancti. Ultimum autem
delectabile habet rationem finis, qui est proprium obiectum
voluntatis. Et ideo oportet quod id quod est ultimum et delectabile in
voluntate sit quodammodo fructus omnium aliorum quae pertinent ad alias
potentias. Secundum hoc ergo doni vel virtutis perficientis aliquam
potentiam potest accipi duplex fructus, unus quidem pertinens ad suam
potentiam; alius autem quasi ultimus, pertinens ad voluntatem. Et
secundum hoc dicendum est quod dono intellectus respondet pro proprio
fructu fides, idest fidei certitudo, sed pro ultimo fructu respondet
ei gaudium, quod pertinet ad voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus est fructus fidei quae est
virtus. Sic autem non accipitur fides cum dicitur fructus, sed pro
quadam certitudine fidei, ad quam homo pervenit per donum intellectus.
Ad secundum dicendum quod fides non potest universaliter praecedere
intellectum, non enim posset homo assentire credendo aliquibus
propositis nisi ea aliqualiter intelligeret. Sed perfectio intellectus
consequitur fidem quae est virtus, ad quam quidem intellectus
perfectionem sequitur quaedam fidei certitudo.
Ad tertium dicendum quod cognitionis practicae fructus non potest esse
in ipsa, quia talis cognitio non scitur propter se, sed propter
aliud. Sed cognitio speculativa habet fructum in seipsa, scilicet
certitudinem eorum quorum est. Et ideo dono consilii, quod pertinet
solum ad practicam cognitionem, non respondet aliquis fructus
proprius. Donis autem sapientiae, intellectus et scientiae, quae
possunt etiam ad speculativam cognitionem pertinere, respondet solum
unus fructus, qui est certitudo significata nomine fidei. Plures
autem fructus ponuntur pertinentes ad partem appetitivam, quia, sicut
iam dictum est, ratio finis, quae importatur in nomine fructus, magis
pertinet ad vim appetitivam quam intellectivam.
|
|