|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur virtutes iustitiae annexae. Tullius enim enumerat sex,
scilicet religionem, pietatem, gratiam, vindicationem,
observantiam, veritatem. Vindicatio autem videtur species esse
commutativae iustitiae, secundum quam illatis iniuriis vindicta
rependitur, ut ex supradictis patet. Non ergo debet poni inter
virtutes iustitiae annexas.
2. Praeterea, Macrobius, super somnium Scipionis, ponit septem,
scilicet innocentiam, amicitiam, concordiam, pietatem, religionem,
affectum, humanitatem; quarum plures a Tullio praetermittuntur.
Ergo videtur insufficienter enumeratas esse virtutes iustitiae
adiunctas.
3. Praeterea, a quibusdam aliis ponuntur quinque partes iustitiae,
scilicet obedientia respectu superioris, disciplina respectu
inferioris, aequitas respectu aequalium, fides et veritas respectu
omnium; de quibus a Tullio non ponitur nisi veritas. Ergo videtur
insufficienter numerasse virtutes iustitiae annexas.
4. Praeterea, Andronicus Peripateticus ponit novem partes
iustitiae annexas, scilicet liberalitatem, benignitatem,
vindicativam, eugnomosynam, eusebiam, Eucharistiam, sanctitatem,
bonam commutationem, legispositivam; ex quibus etiam Tullius
manifeste non ponit nisi vindicativam. Ergo videtur insufficienter
enumerasse.
5. Praeterea, Aristoteles, in V Ethic., ponit epieikeiam
iustitiae adiunctam, de qua in nulla praemissarum assignationum videtur
mentio esse facta. Ergo insufficienter sunt enumeratae virtutes
iustitiae annexae.
Respondeo dicendum quod in virtutibus quae adiunguntur alicui
principali virtuti duo sunt consideranda, primo quidem, quod virtutes
illae in aliquo cum principali virtute conveniant; secundo, quod in
aliquo deficiant a perfecta ratione ipsius. Quia vero iustitia ad
alterum est, ut ex supradictis patet, omnes virtutes quae ad alterum
sunt possunt ratione convenientiae iustitiae annecti. Ratio vero
iustitiae consistit in hoc quod alteri reddatur quod ei debetur secundum
aequalitatem, ut ex supradictis patet. Dupliciter igitur aliqua
virtus ad alterum existens a ratione iustitiae deficit, uno quidem
modo, inquantum deficit a ratione aequalis; alio modo, inquantum
deficit a ratione debiti. Sunt enim quaedam virtutes quae debitum
quidem alteri reddunt, sed non possunt reddere aequale. Et primo
quidem, quidquid ab homine Deo redditur, debitum est, non tamen
potest esse aequale, ut scilicet tantum ei homo reddat quantum debet;
secundum illud Psalm., quid retribuam domino pro omnibus quae
retribuit mihi? Et secundum hoc adiungitur iustitiae religio, quae,
ut Tullius dicit, superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant,
curam caeremoniamque vel cultum affert. Secundo, parentibus non
potest secundum aequalitatem recompensari quod eis debetur, ut patet
per philosophum, in VIII Ethic. Et sic adiungitur iustitiae
pietas, per quam, ut Tullius dicit, sanguine iunctis patriaeque
benevolis officium et diligens tribuitur cultus. Tertio, non potest
secundum aequale praemium recompensari ab homine virtuti, ut patet per
philosophum, in IV Ethic. Et sic adiungitur iustitiae
observantia, per quam, ut Tullius dicit, homines aliqua dignitate
antecedentes quodam cultu et honore dignantur. A ratione vero debiti
iustitiae defectus potest attendi secundum quod est duplex debitum,
scilicet morale et legale, unde et philosophus, in VIII Ethic.,
secundum hoc duplex iustum assignat. Debitum quidem legale est ad quod
reddendum aliquis lege adstringitur, et tale debitum proprie attendit
iustitia quae est principalis virtus. Debitum autem morale est quod
aliquis debet ex honestate virtutis. Et quia debitum necessitatem
importat, ideo tale debitum habet duplicem gradum. Quoddam enim est
sic necessarium ut sine eo honestas morum conservari non possit, et hoc
habet plus de ratione debiti. Et potest hoc debitum attendi ex parte
ipsius debentis. Et sic ad hoc debitum pertinet quod homo talem se
exhibeat alteri in verbis et factis qualis est. Et ita adiungitur
iustitiae veritas, per quam, ut Tullius dicit, immutata ea quae sunt
aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur. Potest etiam attendi ex parte
eius cui debetur, prout scilicet aliquis recompensat alicui secundum ea
quae fecit. Quandoque quidem in bonis. Et sic adiungitur iustitiae
gratia, in qua, ut Tullius dicit, amicitiarum et officiorum alterius
memoria, remunerandi voluntas continetur alterius. Quandoque vero in
malis. Et sic adiungitur iustitiae vindicatio, per quam, ut Tullius
dicit, vis aut iniuria, et omnino quidquid obscurum est, defendendo
aut ulciscendo propulsatur. Aliud vero debitum est necessarium sicut
conferens ad maiorem honestatem, sine quo tamen honestas conservari
potest. Quod quidem debitum attendit liberalitas, affabilitas sive
amicitia, et alia huiusmodi. Quae Tullius praetermittit in praedicta
enumeratione, quia parum habent de ratione debiti.
Ad primum ergo dicendum quod vindicta quae fit auctoritate publicae
potestatis secundum sententiam iudicis, pertinet ad iustitiam
commutativam. Sed vindicta quam quis facit proprio motu, non tamen
contra legem, vel quam quis a iudice requirit, pertinet ad virtutem
iustitiae adiunctam.
Ad secundum dicendum quod Macrobius videtur attendisse ad duas partes
integrales iustitiae, scilicet declinare a malo, ad quod pertinet
innocentia; et facere bonum, ad quod pertinent sex alia. Quorum duo
videntur pertinere ad aequales, scilicet amicitia in exteriori
convictu, et concordia interius. Duo vero pertinent ad superiores,
pietas ad parentes, et religio ad Deum. Duo vero ad inferiores,
scilicet affectus, inquantum placent bona eorum; et humanitas, per
quam subvenitur eorum defectibus. Dicit enim Isidorus, in libro
Etymol., quod humanus dicitur aliquis quia habeat circa hominem
amorem et miserationis affectum, unde humanitas dicta est qua nos
invicem tuemur. Et secundum hoc amicitia sumitur prout ordinat
exteriorem convictum, sicut de ea philosophus tractat in IV Ethic.
Potest etiam amicitia sumi secundum quod proprie respicit affectum,
prout determinatur a philosopho in VIII et in IX Ethic. Et sic
ad amicitiam pertinent tria, scilicet benevolentia, quae hic dicitur
affectus; et concordia; et beneficentia, quae hic vocatur humanitas.
Haec autem Tullius praetermisit, quia parum habent de ratione
debiti, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod obedientia includitur in observantia, quam
Tullius ponit, nam praecellentibus personis debetur et reverentia
honoris et obedientia. Fides autem, per quam fiunt dicta, includitur
in veritate, quantum ad observantiam promissorum. Veritas autem in
plus se habet, ut infra patebit. Disciplina autem non debetur ex
debito necessitatis, quia inferiori non est aliquis obligatus,
inquantum est inferior (potest tamen aliquis superiori obligari ut
inferioribus provideat, secundum illud Matth. XXIV, fidelis
servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam). Et
ideo a Tullio praetermittitur. Potest autem contineri sub
humanitate, quam Macrobius ponit. Aequitas vero sub epieikeia, vel
amicitia.
Ad quartum dicendum quod in illa enumeratione ponuntur quaedam
pertinentia ad veram iustitiam. Ad particularem quidem, bona
commutatio, de qua dicit quod est habitus in commutationibus
aequalitatem custodiens. Ad legalem autem iustitiam, quantum ad ea
quae communiter sunt observanda, ponitur legispositiva, quae, ut ipse
dicit, est scientia commutationum politicarum ad communitatem
relatarum. Quantum vero ad ea quae quandoque particulariter agenda
occurrunt praeter communes leges, ponitur eugnomosyna, quasi bona
gnome, quae est in talibus directiva, ut supra habitum est in tractatu
de prudentia. Et ideo dicit de ea quod est voluntaria iustificatio,
quia scilicet ex proprio arbitrio id quod iustum est homo secundum eam
servat, non secundum legem scriptam. Attribuuntur autem haec duo
prudentiae secundum directionem, iustitiae vero secundum executionem.
Eusebia vero dicitur quasi bonus cultus. Unde est idem quod religio.
Ideo de ea dicit quod est scientia Dei famulatus (et loquitur
secundum modum quo Socrates dicebat omnes virtutes esse scientias).
Et ad idem reducitur sanctitas, ut post dicetur. Eucharistia autem
est idem quod bona gratia, quam Tullius ponit, sicut et
vindicativam. Benignitas autem videtur esse idem cum affectu, quem
ponit Macrobius. Unde et Isidorus dicit, in libro Etymol., quod
benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus, et dulcis ad
eloquium. Et ipse Andronicus dicit quod benignitas est habitus
voluntarie benefactivus. Liberalitas autem videtur ad humanitatem
pertinere.
Ad quintum dicendum quod epieikeia non adiungitur iustitiae
particulari, sed legali. Et videtur esse idem cum ea quae dicta est
eugnomosyna.
|
|