|
Deinde considerandum est de singulis praedictarum virtutum, quantum ad
praesentem intentionem pertinet. Et primo considerandum est de
religione; secundo, de pietate; tertio, de observantia; quarto, de
gratia; quinto, de vindicta; sexto, de veritate; septimo, de
amicitia; octavo, de liberalitate; nono, de epieikeia. De aliis
autem hic enumeratis supra dictum est, partim in tractatu de caritate,
scilicet de concordia et aliis huiusmodi; partim in hoc tractatu de
iustitia, sicut de bona commutatione et innocentia; de legispositiva
autem in tractatu de prudentia. Circa religionem vero tria
consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsa religione secundum se;
secundo, de actibus eius; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum religio consistat tantum in ordine ad
Deum. Secundo, utrum religio sit virtus. Tertio, utrum religio
sit una virtus. Quarto, utrum religio sit specialis virtus.
Quinto, utrum religio sit virtus theologica. Sexto, utrum religio
sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. Septimo, utrum religio
habeat exteriores actus. Octavo, utrum religio sit eadem sanctitati.
|
|