|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod religio non ordinet
hominem solum ad Deum. Dicitur enim Iac. I, religio munda et
immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas
in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
Sed visitare pupillos et viduas dicitur secundum ordinem ad proximum,
quod autem dicit immaculatum se custodire ab hoc saeculo, pertinet ad
ordinem quo ordinatur homo in seipso. Ergo religio non solum dicitur
in ordine ad Deum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, quia
Latina loquendi consuetudine, non imperitorum, verum etiam
doctissimorum, cognationibus humanis atque affinitatibus et
quibuscumque necessitudinibus dicitur exhibenda religio; non eo
vocabulo vitatur ambiguum cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut
fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei. Ergo
religio dicitur non solum in ordine ad Deum, sed etiam in ordine ad
propinquos.
3. Praeterea, ad religionem videtur latria pertinere. Latria autem
interpretatur servitus, ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei.
Servire autem debemus non solum Deo, sed etiam proximis, secundum
illud Gal. V, per caritatem spiritus servite invicem. Ergo religio
importat etiam ordinem ad proximum.
4. Praeterea, ad religionem pertinet cultus. Sed homo dicitur non
solum colere Deum, sed etiam proximum, secundum illud Catonis, cole
parentes. Ergo etiam religio nos ordinat ad proximum, et non solum ad
Deum.
5. Praeterea, omnes in statu salutis existentes Deo sunt subiecti.
Non autem dicuntur religiosi omnes qui sunt in statu salutis, sed
solum illi qui quibusdam votis et observantiis et ad obediendum
aliquibus hominibus se adstringunt. Ergo religio non videtur importare
ordinem subiectionis hominis ad Deum.
Sed contra est quod Tullius dicit, II Rhet., quod religio est
quae superioris naturae, quam divinam vocant, curam caeremoniamque
affert.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
religiosus, ut ait Cicero, a religione appellatus, qui retractat et
tanquam relegit ea quae ad cultum divinum pertinent. Et sic religio
videtur dicta a religendo ea quae sunt divini cultus, quia huiusmodi
sunt frequenter in corde revolvenda, secundum illud Prov. III, in
omnibus viis tuis cogita illum. Quamvis etiam possit intelligi religio
ex hoc dicta quod Deum reeligere debemus, quem amiseramus
negligentes, sicut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Vel potest
intelligi religio a religando dicta, unde Augustinus dicit, in libro
de vera Relig., religet nos religio uni omnipotenti Deo. Sive
autem religio dicatur a frequenti lectione, sive ex iterata electione
eius quod negligenter amissum est, sive a religatione, religio proprie
importat ordinem ad Deum. Ipse enim est cui principaliter alligari
debemus, tanquam indeficienti principio; ad quem etiam nostra electio
assidue dirigi debet, sicut in ultimum finem; quem etiam negligenter
peccando amittimus, et credendo et fidem protestando recuperare
debemus.
Ad primum ergo dicendum quod religio habet duplices actus. Quosdam
quidem proprios et immediatos, quos elicit, per quos homo ordinatur ad
solum Deum, sicut sacrificare, adorare et alia huiusmodi. Alios
autem actus habet quos producit mediantibus virtutibus quibus imperat,
ordinans eos in divinam reverentiam, quia scilicet virtus ad quam
pertinet finis, imperat virtutibus ad quas pertinent ea quae sunt ad
finem. Et secundum hoc actus religionis per modum imperii ponitur esse
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, quod est actus
elicitus a misericordia, immaculatum autem custodire se ab hoc saeculo
imperative quidem est religionis, elicitive autem temperantiae vel
alicuius huiusmodi virtutis.
Ad secundum dicendum quod religio refertur ad ea quae exhibentur
cognationibus humanis, extenso nomine religionis, non autem secundum
quod religio proprie dicitur. Unde Augustinus, parum ante verba
inducta, praemittit, religio distinctius non quemlibet, sed Dei
cultum significare videtur.
Ad tertium dicendum quod cum servus dicatur ad dominum, necesse est
quod ubi est propria et specialis ratio dominii, ibi sit specialis et
propria ratio servitutis. Manifestum est autem quod dominium convenit
Deo secundum propriam et singularem quandam rationem, quia scilicet
ipse omnia fecit, et quia summum in omnibus rebus obtinet principatum.
Et ideo specialis ratio servitutis ei debetur. Et talis servitus
nomine latriae designatur apud Graecos. Et ideo ad religionem proprie
pertinet.
Ad quartum dicendum quod colere dicimus homines quos honorificatione,
vel recordatione, vel praesentia frequentamus. Et etiam aliqua quae
nobis subiecta sunt coli a nobis dicuntur, sicut agricolae dicuntur ex
eo quod colunt agros, et incolae dicuntur ex eo quod colunt loca quae
inhabitant. Quia tamen specialis honor debetur Deo, tanquam primo
omnium principio, etiam specialis ratio cultus ei debetur, quae
Graeco nomine vocatur eusebia vel theosebia, ut patet per
Augustinum, X de Civ. Dei.
Ad quintum dicendum quod quamvis religiosi dici possint communiter
omnes qui Deum colunt, specialiter tamen religiosi dicuntur qui totam
vitam suam divino cultui dedicant, a mundanis negotiis se
abstrahentes. Sicut etiam contemplativi dicuntur non qui
contemplantur, sed qui contemplationi totam vitam suam deputant.
Huiusmodi autem non se subiiciunt homini propter hominem sed propter
Deum, secundum illud apostoli, Gal. IV, sicut Angelum Dei
excepistis me, sicut Christum Iesum.
|
|