|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod religio non sit
virtus. Ad religionem enim pertinere videtur Deo reverentiam
exhibere. Sed revereri est actus timoris, qui est donum, ut ex
supradictis patet. Ergo religio non est virtus, sed donum.
2. Praeterea, omnis virtus in libera voluntate consistit, unde
dicitur habitus electivus, vel voluntarius. Sed sicut dictum est, ad
religionem pertinet latria, quae servitutem quandam importat. Ergo
religio non est virtus.
3. Praeterea, sicut dicitur in II Ethic., aptitudo virtutum
inest nobis a natura, unde ea quae pertinent ad virtutes sunt de
dictamine rationis naturalis. Sed ad religionem pertinet caeremoniam
divinae naturae afferre. Caeremonialia autem, ut supra dictum est,
non sunt de dictamine rationis naturalis. Ergo religio non est
virtus.
Sed contra est quia connumeratur aliis virtutibus, ut ex praemissis
patet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus est quae
bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Et ideo necesse est
dicere omnem actum bonum ad virtutem pertinere. Manifestum est autem
quod reddere debitum alicui habet rationem boni, quia per hoc quod
aliquis alteri debitum reddit, etiam constituitur in proportione
convenienti respectu ipsius, quasi convenienter ordinatus ad ipsum;
ordo autem ad rationem boni pertinet, sicut et modus et species, ut
per Augustinum patet, in libro de natura boni. Cum igitur ad
religionem pertineat reddere honorem debitum alicui, scilicet Deo,
manifestum est quod religio virtus est.
Ad primum ergo dicendum quod revereri Deum est actus doni timoris.
Ad religionem autem pertinet facere aliqua propter divinam
reverentiam. Unde non sequitur quod religio sit idem quod donum
timoris, sed quod ordinetur ad ipsum sicut ad aliquid principalius.
Sunt enim dona principaliora virtutibus moralibus, ut supra habitum
est.
Ad secundum dicendum quod etiam servus potest voluntarie domino suo
exhibere quod debet, et sic facit de necessitate virtutem, debitum
voluntarie reddens. Et similiter etiam exhibere Deo debitam
servitutem potest esse actus virtutis, secundum quod homo voluntarie
hoc facit.
Ad tertium dicendum quod de dictamine rationis naturalis est quod homo
aliqua faciat ad reverentiam divinam, sed quod haec determinate faciat
vel illa, istud non est de dictamine rationis naturalis, sed de
institutione iuris divini vel humani.
|
|