|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod religio non sit una
virtus. Per religionem enim ordinamur ad Deum, ut dictum est. In
Deo autem est accipere tres personas, et iterum multa attributa, quae
saltem ratione differunt. Diversa autem ratio obiecti sufficit ad
diversificandum virtutes, ut ex supradictis patet. Ergo religio non
est una virtus.
2. Praeterea, unius virtutis unus videtur esse actus, habitus enim
distinguuntur secundum actus. Religionis autem multi sunt actus,
sicut colere et servire, vovere, orare, sacrificare, et multa
huiusmodi. Ergo religio non est una virtus.
3. Praeterea, adoratio ad religionem pertinet. Sed adoratio alia
ratione adhibetur imaginibus, et alia ipsi Deo. Cum ergo diversa
ratio distinguat virtutes, videtur quod religio non sit una virtus.
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, unus Deus, una fides.
Sed vera religio protestatur fidem unius Dei. Ergo religio est una
virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, habitus
distinguuntur secundum diversam rationem obiecti. Ad religionem autem
pertinet exhibere reverentiam uni Deo secundum unam rationem,
inquantum scilicet est primum principium creationis et gubernationis
rerum, unde ipse dicit, Malach. I, si ego pater, ubi honor meus?
Patris enim est et producere et gubernare. Et ideo manifestum est
quod religio est una virtus.
Ad primum ergo dicendum quod tres personae divinae sunt unum principium
creationis et gubernationis rerum, et ideo eis una religione servitur.
Diversae autem rationes attributorum concurrunt ad rationem primi
principii, quia Deus producit omnia et gubernat sapientia, voluntate
et potentia bonitatis suae. Et ideo religio est una virtus.
Ad secundum dicendum quod eodem actu homo servit Deo et colit ipsum,
nam cultus respicit Dei excellentiam, cui reverentia debetur;
servitus autem respicit subiectionem hominis, qui ex sua conditione
obligatur ad exhibendum reverentiam Deo. Et ad haec duo pertinent
omnes actus qui religioni attribuuntur, quia per omnes homo protestatur
divinam excellentiam et subiectionem sui ad Deum, vel exhibendo
aliquid ei, vel iterum assumendo aliquid divinum.
Ad tertium dicendum quod imaginibus non exhibetur religionis cultus
secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam, sed
secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem
qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in
id cuius est imago. Et ideo ex hoc quod imaginibus Christi exhibetur
religionis cultus, non diversificatur ratio latriae, nec virtus
religionis.
|
|