|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod religio non sit
specialis virtus ab aliis distincta. Dicit enim Augustinus, X de
Civ. Dei, verum sacrificium est omne opus quod geritur ut sancta
societate Deo iungamur. Sed sacrificium pertinet ad religionem.
Ergo omne opus virtutis ad religionem pertinet. Et sic non est
specialis virtus.
2. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. X, omnia in gloriam
Dei facite. Sed ad religionem pertinet aliqua facere ad Dei
reverentiam, ut supra dictum est. Ergo religio non est specialis
virtus.
3. Praeterea, caritas qua diligitur Deus non est virtus distincta a
caritate qua diligitur proximus. Sed sicut dicitur in VIII
Ethic., honorari propinquum est ei quod est amari. Ergo religio,
qua honoratur Deus, non est virtus specialiter distincta ab
observantia vel dulia vel pietate, quibus honoratur proximus. Ergo
non est virtus specialis.
Sed contra est quod ponitur pars iustitiae ab aliis eius partibus
distincta.
Respondeo dicendum quod cum virtus ordinetur ad bonum, ubi est
specialis ratio boni, ibi oportet esse specialem virtutem. Bonum
autem ad quod ordinatur religio est exhibere Deo debitum honorem.
Honor autem debetur alicui ratione excellentiae. Deo autem competit
singularis excellentia, inquantum omnia in infinitum transcendit
secundum omnimodum excessum. Unde ei debetur specialis honor, sicut
in rebus humanis videmus quod diversis excellentiis personarum diversus
honor debetur, alius quidem patri, alius regi, et sic de aliis.
Unde manifestum est quod religio est specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod omne opus virtutis dicitur esse
sacrificium inquantum ordinatur ad Dei reverentiam. Unde ex hoc non
habetur quod religio sit generalis virtus, sed quod imperet omnibus
aliis virtutibus, sicut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod omnia, secundum quod in gloriam Dei fiunt,
pertinent ad religionem non quasi ad elicientem, sed quasi ad
imperantem. Illa autem pertinent ad religionem elicientem quae
secundum rationem suae speciei pertinent ad reverentiam Dei.
Ad tertium dicendum quod obiectum amoris est bonum, obiectum autem
honoris vel reverentiae est aliquid excellens. Bonitas autem Dei
communicatur creaturae, non autem excellentia bonitatis eius. Et ideo
caritas qua diligitur Deus non est virtus distincta a caritate qua
diligitur proximus, religio autem, qua honoratur Deus, distinguitur
a virtutibus quibus honoratur proximus.
|
|