|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod religio sit virtus
theologica. Dicit enim Augustinus, in Enchirid., quod Deus
colitur fide, spe et caritate, quae sunt virtutes theologicae. Sed
cultum Deo afferre pertinet ad religionem. Ergo religio est virtus
theologica.
2. Praeterea, virtus theologica dicitur quae habet Deum pro
obiecto. Religio autem habet Deum pro obiecto, quia ad solum Deum
ordinat, ut dictum est. Ergo religio est virtus theologica.
3. Praeterea, omnis virtus vel est theologica, vel intellectualis,
vel moralis, ut ex supradictis patet. Manifestum est autem quod
religio non est virtus intellectualis, quia eius perfectio non
attenditur secundum considerationem veri. Similiter etiam non est
virtus moralis, cuius proprium est tenere medium inter superfluum et
diminutum, non enim aliquis potest superflue Deum colere, secundum
illud Eccli. XLIII, benedicentes dominum, exaltate illum
quantum potestis, maior enim est omni laude. Ergo relinquitur quod
sit virtus theologica.
Sed contra est quod ponitur pars iustitiae, quae est virtus moralis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio est quae Deo
debitum cultum affert. Duo igitur in religione considerantur. Unum
quidem quod religio Deo affert, cultus scilicet, et hoc se habet per
modum materiae et obiecti ad religionem. Aliud autem est id cui
affertur, scilicet Deus. Cui cultus exhibetur non quasi actus quibus
Deus colitur ipsum Deum attingunt, sicut cum credimus Deo, credendo
Deum attingimus (propter quod supra dictum est quod Deus est fidei
obiectum non solum inquantum credimus Deum, sed inquantum credimus
Deo), affertur autem Deo debitus cultus inquantum actus quidam,
quibus Deus colitur, in Dei reverentiam fiunt, puta sacrificiorum
oblationes et alia huiusmodi. Unde manifestum est quod Deus non
comparatur ad virtutem religionis sicut materia vel obiectum, sed sicut
finis. Et ideo religio non est virtus theologica, cuius obiectum est
ultimus finis, sed est virtus moralis, cuius est esse circa ea quae
sunt ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod semper potentia vel virtus quae operatur
circa finem, per imperium movet potentiam vel virtutem operantem ea
quae ordinantur in finem illum. Virtutes autem theologicae, scilicet
fides, spes et caritas, habent actum circa Deum sicut circa proprium
obiectum. Et ideo suo imperio causant actum religionis, quae operatur
quaedam in ordine ad Deum. Et ideo Augustinus dicit quod Deus
colitur fide, spe et caritate.
Ad secundum dicendum quod religio ordinat hominem in Deum non sicut in
obiectum, sed sicut in finem.
Ad tertium dicendum quod religio non est virtus theologica neque
intellectualis, sed moralis, cum sit pars iustitiae. Et medium in
ipsa accipitur non quidem inter passiones, sed secundum quandam
aequalitatem inter operationes quae sunt ad Deum. Dico autem
aequalitatem non absolute, quia Deo non potest tantum exhiberi quantum
ei debetur, sed secundum considerationem humanae facultatis et divinae
acceptationis. Superfluum autem in his quae ad divinum cultum
pertinent esse potest, non secundum circumstantiam quanti, sed
secundum alias circumstantias, puta quia cultus divinus exhibetur cui
non debet exhiberi, vel quando non debet, vel secundum alias
circumstantias prout non debet.
|
|