|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod religio non sit
praeferenda aliis virtutibus moralibus. Perfectio enim virtutis
moralis consistit in hoc quod attingit medium, ut patet in II
Ethic. Sed religio deficit in attingendo medium iustitiae, quia non
reddit Deo omnino aequale. Ergo religio non est potior aliis
virtutibus moralibus.
2. Praeterea, in his quae hominibus exhibentur, tanto videtur
aliquid esse laudabilius quanto magis indigenti exhibetur, unde dicitur
Isaiae LVIII, frange esurienti panem tuum. Sed Deus non
indiget aliquo quod ei a nobis exhibeatur, secundum illud Psalm.,
dixi, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Ergo
religio videtur minus laudabilis aliis virtutibus, per quas hominibus
subvenitur.
3. Praeterea, quanto aliquid fit ex maiori necessitate, tanto minus
est laudabile, secundum illud I ad Cor. IX, si evangelizavero,
non est mihi gloria, necessitas mihi incumbit. Ubi autem est maius
debitum, ibi est maior necessitas. Cum igitur Deo maxime sit debitum
quod ei ab homine exhibetur, videtur quod religio sit minus laudabilis
inter virtutes humanas.
Sed contra est quod Exod. XX ponuntur primo praecepta ad religionem
pertinentia, tanquam praecipua. Ordo autem praeceptorum
proportionatur ordini virtutum, quia praecepta legis dantur de actibus
virtutum. Ergo religio est praecipua inter virtutes morales.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt ad finem sortiuntur bonitatem ex
ordine in finem, et ideo quanto sunt fini propinquiora, tanto sunt
meliora. Virtutes autem morales, ut supra habitum est, sunt circa ea
quae ordinantur in Deum sicut in finem. Religio autem magis de
propinquo accedit ad Deum quam aliae virtutes morales, inquantum
operatur ea quae directe et immediate ordinantur in honorem divinum.
Et ideo religio praeeminet inter alias virtutes morales.
Ad primum ergo dicendum quod laus virtutis in voluntate consistit, non
autem in potestate. Et ideo deficere ab aequalitate, quae est medium
iustitiae, propter defectum potestatis, non diminuit laudem virtutis,
si non fuerit defectus ex parte voluntatis.
Ad secundum dicendum quod in his quae exhibentur alteri propter eorum
utilitatem, est exhibitio laudabilior quae fit magis indigenti, quia
est utilior. Deo autem non exhibetur aliquid propter eius utilitatem,
sed propter eius gloriam, nostram autem utilitatem.
Ad tertium dicendum quod ubi est necessitas, tollitur gloria
supererogationis, non autem excluditur meritum virtutis, si adsit
voluntas. Et propter hoc ratio non sequitur.
|
|