|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod latria non habeat
aliquem exteriorem actum. Dicitur enim Ioan. IV, Deus spiritus
est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet.
Sed exteriores actus non pertinent ad spiritum, sed magis ad corpus.
Ergo religio, ad quam pertinet adoratio, non habet exteriores actus,
sed interiores.
2. Praeterea, religionis finis est Deo reverentiam et honorem
exhibere. Sed videtur ad irreverentiam alicuius excellentis pertinere
si ea sibi exhibeantur quae proprie ad inferiores pertinent. Cum
igitur ea quae exhibet homo corporalibus actibus proprie videantur ad
indigentias hominum ordinari, vel ad reverentiam inferiorum
creaturarum; non videtur quod congrue possunt assumi in divinam
reverentiam.
3. Praeterea, Augustinus, in VI de Civ. Dei, commendat
Senecam de hoc quod vituperat quosdam qui idolis ea exhibebant quae
solent hominibus exhiberi, quia scilicet immortalibus non conveniunt ea
quae sunt mortalium. Sed haec multo minus conveniunt Deo vero, qui
est excelsus super omnes deos. Ergo videtur reprehensibile esse quod
aliquis corporalibus actibus Deum colat. Non ergo habet religio
corporales actus.
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, cor meum et caro mea
exultaverunt in Deum vivum. Sed sicut interiores actus pertinent ad
cor, ita exteriores actus pertinent ad membra carnis. Ergo videtur
quod Deus sit colendus non solum interioribus actibus, sed etiam
exterioribus.
Respondeo dicendum quod Deo reverentiam et honorem exhibemus non
propter ipsum, qui in seipso est gloria plenus, cui nihil a creatura
adiici potest, sed propter nos, quia videlicet per hoc quod Deum
reveremur et honoramus, mens nostra ei subiicitur, et in hoc eius
perfectio consistit; quaelibet enim res perficitur per hoc quod
subditur suo superiori, sicut corpus per hoc quod vivificatur ab
anima, et aer per hoc quod illuminatur a sole. Mens autem humana
indiget ad hoc quod coniungatur Deo, sensibilium manuductione, quia
invisibilia per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, ut
apostolus dicit, ad Rom. Et ideo in divino cultu necesse est
aliquibus corporalibus uti, ut eis, quasi signis quibusdam, mens
hominis excitetur ad spirituales actus, quibus Deo coniungitur. Et
ideo religio habet quidem interiores actus quasi principales et per se
ad religionem pertinentes, exteriores vero actus quasi secundarios, et
ad interiores actus ordinatos.
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur quantum ad id quod est
principale et per se intentum in cultu divino.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi exteriora non exhibentur Deo quasi
his indigeat, secundum illud Psalm., numquid manducabo carnes
taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Sed exhibentur Deo tanquam
signa quaedam interiorum et spiritualium operum, quae per se Deus
acceptat. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, sacrificium
visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum signum,
est.
Ad tertium dicendum quod idololatrae deridentur ex hoc quod ea quae ad
homines pertinent idolis exhibebant non tanquam signa excitantia eos ad
aliqua spiritualia, sed tanquam per se eis accepta. Et praecipue quia
erant vana et turpia.
|
|