|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod religio non sit idem
sanctitati. Religio enim est quaedam specialis virtus, ut habitum
est. Sanctitas autem dicitur esse generalis virtus, est enim faciens
fideles et servantes ea quae ad Deum sunt iusta, ut Andronicus
dicit. Ergo sanctitas non est idem religioni.
2. Praeterea, sanctitas munditiam importare videtur, dicit enim
Dionysius, XII cap. de Div. Nom., quod sanctitas est ab omni
immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia. Munditia
autem maxime videtur pertinere ad temperantiam, quae turpitudines
corporales excludit. Cum igitur religio ad iustitiam pertineat,
videtur quod sanctitas non sit idem religioni.
3. Praeterea, ea quae dividuntur ex opposito non sunt idem. Sed in
quadam enumeratione partium iustitiae sanctitas condividitur religioni,
ut supra habitum est. Ergo sanctitas non est idem quod religio.
Sed contra est quod dicitur Luc. I, serviamus illi in sanctitate et
iustitia. Sed servire Deo pertinet ad religionem, ut supra habitum
est. Ergo religio est idem sanctitati.
Respondeo dicendum quod nomen sanctitatis duo videtur importare. Uno
quidem modo, munditiam, et huic significationi competit nomen
Graecum, dicitur enim agios quasi sine terra. Alio modo importat
firmitatem, unde apud antiquos sancta dicebantur quae legibus erant
munita ut violari non deberent; unde et dicitur esse aliquid sancitum
quia est lege firmatum. Potest etiam secundum Latinos hoc nomen
sanctus ad munditiam pertinere, ut intelligatur sanctus quasi sanguine
tinctus, eo quod antiquitus illi qui purificari volebant sanguine
hostiae tingebantur, ut Isidorus dicit, in libro Etymol. Et
utraque significatio competit, ut sanctitas attribuatur his quae divino
cultui applicantur, ita quod non solum homines, sed etiam templum et
vasa et alia huiusmodi sanctificari dicantur ex hoc quod cultui divino
applicantur. Munditia enim necessaria est ad hoc quod mens Deo
applicetur. Quia mens humana inquinatur ex hoc quod inferioribus rebus
immergitur, sicut quaelibet res ex immixtione peioris sordescit, ut
argentum ex immixtione plumbi. Oportet autem quod mens ab inferioribus
rebus abstrahatur, ad hoc quod supremae rei possit coniungi. Et ideo
mens sine munditia Deo applicari non potest. Unde ad Heb. ult.
dicitur, pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo
videbit Deum. Firmitas etiam exigitur ad hoc quod mens Deo
applicetur. Applicatur enim ei sicut ultimo fini et primo principio,
huiusmodi autem oportet maxime immobilia esse. Unde dicebat
apostolus, Rom. VIII, certus sum quod neque mors neque vita
separabit me a caritate Dei. Sic igitur sanctitas dicitur per quam
mens hominis seipsam et suos actus applicat Deo. Unde non differt a
religione secundum essentiam, sed solum ratione. Nam religio dicitur
secundum quod exhibet Deo debitum famulatum in his quae pertinent
specialiter ad cultum divinum, sicut in sacrificiis, oblationibus et
aliis huiusmodi, sanctitas autem dicitur secundum quod homo non solum
haec, sed aliarum virtutum opera refert in Deum, vel secundum quod
homo se disponit per bona opera ad cultum divinum.
Ad primum ergo dicendum quod sanctitas est quaedam specialis virtus
secundum essentiam, et secundum hoc est quodammodo eadem religioni.
Habet autem quandam generalitatem, secundum quod omnes virtutum actus
per imperium ordinat in bonum divinum, sicut et iustitia legalis
dicitur generalis virtus, inquantum ordinat omnium virtutum actus in
bonum commune.
Ad secundum dicendum quod temperantia munditiam quidem operatur, non
tamen ita quod habeat rationem sanctitatis nisi referatur in Deum.
Unde de ipsa virginitate dicit Augustinus, in libro de virginitate,
quod non quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur.
Ad tertium dicendum quod sanctitas distincta est a religione propter
differentiam praedictam, non quia differat re, sed ratione tantum, ut
dictum est.
|
|