|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod devotio non sit specialis
actus. Illud enim quod pertinet ad modum aliorum actuum non videtur
esse specialis actus. Sed devotio videtur pertinere ad modum aliorum
actuum, dicitur enim II Paral. XXIX, obtulit universa
multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota. Ergo devotio
non est specialis actus.
2. Praeterea, nullus specialis actus invenitur in diversis generibus
actuum. Sed devotio invenitur in diversis generibus actuum, scilicet
in actibus corporalibus et etiam in spiritualibus, dicitur enim aliquis
et devote meditari et devote genu flectere. Ergo devotio non est
specialis actus.
3. Praeterea, omnis actus specialis aut est appetitivae aut
cognoscitivae virtutis. Sed devotio neutri earum appropriatur, ut
patet discurrenti per singulas species actuum utriusque partis, quae
supra enumeratae sunt. Ergo devotio non est specialis actus.
Sed contra est quod actibus meremur, ut supra habitum est. Sed
devotio habet specialem rationem merendi. Ergo devotio est specialis
actus.
Respondeo dicendum quod devotio dicitur a devovendo, unde devoti
dicuntur qui seipsos quodammodo Deo devovent, ut ei se totaliter
subdant. Propter quod et olim apud gentiles devoti dicebantur qui
seipsos idolis devovebant in mortem pro sui salute exercitus, sicut de
duobus Deciis Titus Livius narrat. Unde devotio nihil aliud esse
videtur quam voluntas quaedam prompte tradendi se ad ea quae pertinent
ad Dei famulatum. Unde Exod. XXXV dicitur quod multitudo
filiorum Israel obtulit mente promptissima atque devota primitias
domino. Manifestum est autem quod voluntas prompte faciendi quod ad
Dei servitium pertinet est quidam specialis actus. Unde devotio est
specialis actus voluntatis.
Ad primum ergo dicendum quod movens imponit modum motui mobilis.
Voluntas autem movet alias vires animae ad suos actus, et voluntas
secundum quod est finis, movet seipsam ad ea quae sunt ad finem, ut
supra habitum est. Et ideo, cum devotio sit actus voluntatis hominis
offerentis seipsum Deo ad ei serviendum, qui est ultimus finis,
consequens est quod devotio imponat modum humanis actibus, sive sint
ipsius voluntatis circa ea quae sunt ad finem, sive etiam sint aliarum
potentiarum quae a voluntate moventur.
Ad secundum dicendum quod devotio invenitur in diversis generibus
actuum non sicut species illorum generum, sed sicut motio moventis
invenitur virtute in motibus mobilium.
Ad tertium dicendum quod devotio est actus appetitivae partis animae,
et est quidam motus voluntatis, ut dictum est.
|
|