|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod devotio non sit actus
religionis. Devotio enim, ut dictum est, ad hoc pertinet quod
aliquis Deo se tradat. Sed hoc maxime fit per caritatem, quia, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., divinus amor extasim
facit, non sinens amantes sui ipsorum esse, sed eorum quae amant.
Ergo devotio magis est actus caritatis quam religionis.
2. Praeterea, caritas praecedit religionem. Devotio autem videtur
praecedere caritatem, quia caritas in Scripturis significatur per
ignem, devotio vero per pinguedinem, quae est ignis materia. Ergo
devotio non est actus religionis.
3. Praeterea, per religionem homo ordinatur solum ad Deum, ut
dictum est. Sed devotio etiam habetur ad homines, dicuntur enim
aliqui esse devoti aliquibus sanctis viris; et etiam subditi dicuntur
esse devoti dominis suis, sicut Leo Papa dicit quod Iudaei, quasi
devoti Romanis legibus, dixerunt, non habemus regem nisi Caesarem.
Ergo devotio non est actus religionis.
Sed contra est quod devotio dicitur a devovendo, ut dictum est. Sed
votum est actus religionis. Ergo et devotio.
Respondeo dicendum quod ad eandem virtutem pertinet velle facere
aliquid, et promptam voluntatem habere ad illud faciendum, quia
utriusque actus est idem obiectum. Propter quod philosophus dicit, in
V Ethic., iustitia est qua volunt homines et operantur iusta.
Manifestum est autem quod operari ea quae pertinent ad divinum cultum
seu famulatum pertinet proprie ad religionem, ut ex praedictis patet.
Unde etiam ad eam pertinet habere promptam voluntatem ad huiusmodi
exequenda, quod est esse devotum. Et sic patet quod devotio est actus
religionis.
Ad primum ergo dicendum quod ad caritatem pertinet immediate quod homo
tradat seipsum Deo adhaerendo ei per quandam spiritus unionem. Sed
quod homo tradat seipsum Deo ad aliqua opera divini cultus, hoc
immediate pertinet ad religionem, mediate autem ad caritatem, quae est
religionis principium.
Ad secundum dicendum quod pinguedo corporalis et generatur per calorem
naturalem digerentem; et ipsum naturalem calorem conservat quasi eius
nutrimentum. Et similiter caritas et devotionem causat, inquantum ex
amore aliquis redditur promptus ad serviendum amico; et etiam per
devotionem caritas nutritur, sicut et quaelibet amicitia conservatur et
augetur per amicabilium operum exercitium et meditationem.
Ad tertium dicendum quod devotio quae habetur ad sanctos Dei, mortuos
vel vivos, non terminatur ad ipsos, sed transit in Deum, inquantum
scilicet in ministris Dei Deum veneramur. Devotio autem quam subditi
dicuntur habere ad dominos temporales alterius est rationis, sicut et
temporalibus dominis famulari differt a famulatu divino.
|
|