|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod contemplatio, seu
meditatio, non sit devotionis causa. Nulla enim causa impedit suum
effectum. Sed subtiles meditationes intelligibilium multoties
devotionem impediunt. Ergo contemplatio, seu meditatio, non est
devotionis causa.
2. Praeterea, si contemplatio esset propria et per se devotionis
causa, oporteret quod ea quae sunt altioris contemplationis magis
devotionem excitarent. Huius autem contrarium apparet, frequenter
enim maior devotio excitatur ex consideratione passionis Christi, et
aliis mysteriis humanitatis ipsius, quam ex consideratione divinae
magnitudinis. Ergo contemplatio non est propria devotionis causa.
3. Praeterea, si contemplatio esset propria causa devotionis,
oporteret quod illi qui sunt magis apti ad contemplationem essent etiam
magis apti ad devotionem. Huius autem contrarium videmus, quia
devotio frequenter magis invenitur in quibusdam simplicibus viris et in
femineo sexu, in quibus invenitur contemplationis defectus. Ergo
contemplatio non est propria causa devotionis.
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, in meditatione mea exardescet
ignis. Sed ignis spiritualis causat devotionem. Ergo meditatio est
devotionis causa.
Respondeo dicendum quod causa devotionis extrinseca et principalis
Deus est; de quo dicit Ambrosius, super Luc., quod Deus quos
dignatur vocat, et quem vult religiosum facit, et si voluisset,
Samaritanos ex indevotis devotos fecisset. Causa autem intrinseca ex
parte nostra, oportet quod sit meditatio seu contemplatio. Dictum est
enim quod devotio est quidam voluntatis actus ad hoc quod homo prompte
se tradat ad divinum obsequium. Omnis autem actus voluntatis ex aliqua
consideratione procedit, eo quod bonum intellectum est obiectum
voluntatis, unde et Augustinus dicit, in libro de Trin., quod
voluntas oritur ex intelligentia. Et ideo necesse est quod meditatio
sit devotionis causa, inquantum scilicet per meditationem homo concipit
quod se tradat divino obsequio. Ad quod quidem inducit duplex
consideratio. Una quidem quae est ex parte divinae bonitatis et
beneficiorum ipsius, secundum illud Psalm., mihi adhaerere Deo
bonum est, ponere in domino Deo spem meam. Et haec consideratio
excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est
ex parte hominis considerantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo
innitatur, secundum illud Psalm., levavi oculos meos in montes,
unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a domino, qui fecit caelum
et terram. Et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam
aliquis impeditur ne Deo se subiiciat, dum suae virtuti innititur.
Ad primum ergo dicendum quod consideratio eorum quae nata sunt
dilectionem Dei excitare, devotionem causant. Consideratio vero
quorumcumque ad hoc non pertinentium, sed ab his mentem distrahentium,
impedit devotionem.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt divinitatis sunt secundum se
maxime excitantia dilectionem, et per consequens devotionem, quia
Deus est super omnia diligendus. Sed ex debilitate mentis humanae est
quod sicut indiget manuduci ad cognitionem divinorum, ita ad
dilectionem, per aliqua sensibilia nobis nota. Inter quae praecipuum
est humanitas Christi, secundum quod in praefatione dicitur, ut dum
visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem
rapiamur. Et ideo ea quae pertinent ad Christi humanitatem, per
modum cuiusdam manuductionis, maxime devotionem excitant, cum tamen
devotio principaliter circa ea quae sunt divinitatis consistat.
Ad tertium dicendum quod scientia, et quidquid aliud ad magnitudinem
pertinet, occasio est quod homo confidat de seipso, et ideo non
totaliter se Deo tradat. Et inde est quod huiusmodi quandoque
occasionaliter devotionem impediunt, et in simplicibus et mulieribus
devotio abundat, elationem comprimendo. Si tamen scientiam, et
quamcumque aliam perfectionem, homo perfecte Deo subdat, ex hoc ipso
devotio augetur.
|
|