|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod laetitia non sit
devotionis effectus. Quia, ut dictum est, passio Christi praecipue
ad devotionem excitat. Sed ex eius consideratione consequitur in anima
quaedam afflictio, secundum illud Thren. III, recordare
paupertatis meae, absinthii et fellis, quod pertinet ad passionem; et
subditur, memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Ergo
delectatio, sive gaudium, non est devotionis effectus.
2. Praeterea, devotio praecipue consistit in interiori sacrificio
spiritus. Sed in Psalm. dicitur, sacrificium Deo spiritus
contribulatus. Ergo afflictio magis est devotionis effectus quam
iucunditas sive gaudium.
3. Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit, in libro de homine, quod
sicut risus procedit ex gaudio, ita lacrimae et gemitus sunt signa
tristitiae. Sed ex devotione contingit quod aliqui prorumpant in
lacrimas. Ergo laetitia, vel gaudium, non est devotionis effectus.
Sed contra est quod in collecta dicitur, quos ieiunia votiva
castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet.
Respondeo dicendum quod devotio per se quidem et principaliter
spiritualem laetitiam mentis causat, ex consequenti autem et per
accidens causat tristitiam. Dictum est enim quod devotio ex duplici
consideratione procedit. Principaliter quidem ex consideratione
divinae bonitatis, quia ista consideratio pertinet quasi ad terminum
motus voluntatis tradentis se Deo. Et ex ista consideratione per se
quidem sequitur delectatio, secundum illud Psalm., memor fui Dei,
et delectatus sum, sed per accidens haec consideratio tristitiam
quandam causat in his qui nondum plene Deo fruuntur, secundum illud
Psalm., sitivit anima mea ad Deum vivum, et postea sequitur,
fuerunt mihi lacrimae meae et cetera. Secundario vero causatur
devotio, ut dictum est, ex consideratione propriorum defectuum, nam
haec consideratio pertinet ad terminum a quo homo per motum voluntatis
devotae recedit, ut scilicet non in se existat, sed Deo se subdat.
Haec autem consideratio e converso se habet ad primam. Nam per se
quidem nata est tristitiam causare, recogitando proprios defectus, per
accidens autem laetitiam, scilicet propter spem divinae subventionis.
Et sic patet quod ad devotionem primo et per se consequitur
delectatio, secundario autem et per accidens tristitia quae est
secundum Deum.
Ad primum ergo dicendum quod in consideratione passionis Christi est
aliquid quod contristet, scilicet defectus humanus, propter quem
tollendum Christum pati oportuit, et est aliquid quod laetificet,
scilicet Dei erga nos benignitas, quae nobis de tali liberatione
providit.
Ad secundum dicendum quod spiritus qui ex una parte contribulatur
propter praesentis vitae defectus, ex alia parte condelectatur ex
consideratione divinae bonitatis et ex spe divini auxilii.
Ad tertium dicendum quod lacrimae prorumpunt non solum ex tristitia,
sed etiam ex quadam affectus teneritudine, praecipue cum consideratur
aliquid delectabile cum permixtione alicuius tristabilis; sicut solent
homines lacrimari ex pietatis affectu cum recuperant filios vel caros
amicos quos aestimaverant se perdidisse. Et per hunc modum lacrimae ex
devotione procedunt.
|
|