|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter septem
petitiones orationis dominicae assignentur. Vanum enim est petere
illud quod semper est. Sed nomen Dei semper est sanctum, secundum
illud Luc. I, sanctum nomen eius. Regnum etiam eius est
sempiternum, secundum illud Psalmo, regnum tuum, domine, regnum
omnium saeculorum. Voluntas etiam Dei semper impletur, secundum
illud Isaiae XLVI, omnis voluntas mea fiet. Vanum ergo est
petere quod nomen Dei sanctificetur, quod regnum eius adveniat, et
quod eius voluntas fiat.
2. Praeterea, prius est recedere a malo quam consequi bonum.
Inconvenienter igitur videntur praeordinari petitiones quae pertinent
ad consequendum bonum, petitionibus quae pertinent ad amotionem mali.
3. Praeterea, ad hoc aliquid petitur ut donetur. Sed praecipuum
donum Dei est spiritus sanctus, et ea quae nobis per ipsum dantur.
Ergo videntur inconvenienter proponi petitiones, cum non respondeant
donis spiritus sancti.
4. Praeterea, secundum Lucam in oratione dominica ponuntur solum
quinque petitiones, ut patet Luc. XI. Superfluum igitur fuit quod
secundum Matthaeum septem petitiones ponuntur.
5. Praeterea, in vanum videtur captare benevolentiam eius qui
benevolentia sua nos praevenit. Sed Deus nos sua benevolentia
praevenit, quia ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Ioan. IV.
Superflue ergo praemittitur petitionibus, pater noster, qui es in
caelis, quod videtur ad benevolentiam captandam pertinere.
Sed in contrarium sufficit auctoritas Christi orationem instituentis.
Respondeo dicendum quod oratio dominica perfectissima est, quia,
sicut Augustinus dicit, ad Probam, si recte et congruenter oramus,
nihil aliud dicere possumus quam quod in ista oratione dominica positum
est. Quia enim oratio est quodammodo desiderii nostri interpres apud
Deum, illa solum recte orando petimus quae recte desiderare valemus.
In oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte
desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt, ut sic
haec oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa
totius nostri affectus. Manifestum est autem quod primo cadit in
desiderio finis; deinde ea quae sunt ad finem. Finis autem noster
Deus est. In quem noster affectus tendit dupliciter, uno quidem
modo, prout volumus gloriam Dei; alio modo, secundum quod volumus
frui gloria eius. Quorum primum pertinet ad dilectionem qua Deum in
seipso diligimus, secundum vero pertinet ad dilectionem qua diligimus
nos in Deo. Et ideo prima petitio ponitur, sanctificetur nomen
tuum, per quam petimus gloriam Dei. Secunda vero ponitur, adveniat
regnum tuum, per quam petimus ad gloriam regni eius pervenire. Ad
finem autem praedictum ordinat nos aliquid dupliciter, uno modo, per
se; alio modo, per accidens. Per se quidem, bonum quod est utile in
finem. Est autem aliquid utile in finem beatitudinis dupliciter. Uno
modo, directe et principaliter, secundum meritum quo beatitudinem
meremur Deo obediendo. Et quantum ad hoc ponitur, fiat voluntas
tua, sicut in caelo, et in terra. Alio modo, instrumentaliter, et
quasi coadiuvans nos ad merendum. Et ad hoc pertinet quod dicitur,
panem nostrum quotidianum da nobis hodie, sive hoc intelligatur de pane
sacramentali, cuius quotidianus usus proficit homini, in quo etiam
intelliguntur omnia alia sacramenta; sive etiam intelligatur de pane
corporali, ut per panem intelligatur omnis sufficientia victus, sicut
dicit Augustinus, ad Probam; quia et Eucharistia est praecipuum
sacramentum, et panis est praecipuus cibus, unde et in Evangelio
Matthaei scriptum est, supersubstantialem, idest praecipuum, ut
Hieronymus exponit. Per accidens autem ordinamur in beatitudinem per
remotionem prohibentis. Tria autem sunt quae nos a beatitudine
prohibent. Primo quidem, peccatum, quod directe excludit a regno,
secundum illud I ad Cor. VI, neque fornicarii, neque idolis
servientes, etc., regnum Dei possidebunt. Et ad hoc pertinet quod
dicitur, dimitte nobis debita nostra. Secundo, tentatio, quae nos
impedit ab observantia divinae voluntatis. Et ad hoc pertinet quod
dicitur, et ne nos inducas in tentationem, per quod non petimus ut non
tentemur, sed ut a tentatione non vincamur, quod est in tentationem
induci. Tertio, poenalitas praesens, quae impedit sufficientiam
vitae. Et quantum ad hoc dicitur, libera nos a malo.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Serm. Dom. in monte, cum dicimus, sanctificetur nomen tuum, non
hoc petitur quasi non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum ab
hominibus habeatur; quod pertinet ad Dei gloriam in hominibus
propagandam. Quod autem dicitur, adveniat regnum tuum, non ita
dictum est quasi Deus nunc non regnet, sed, sicut Augustinus dicit,
ad Probam, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis
veniat, atque in eo regnemus. Quod autem dicitur, fiat voluntas
tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis. Sicut in caelo
et in terra, idest, sicut ab Angelis, ita ab hominibus. Unde hae
tres petitiones perfecte complebuntur in vita futura, aliae vero
quatuor pertinent ad necessitatem vitae praesentis, sicut Augustinus
dicit, in Enchiridio.
Ad secundum dicendum quod, cum oratio sit interpres desiderii, ordo
petitionum non respondet ordini executionis, sed ordini desiderii sive
intentionis, in quo prius est finis quam ea quae sunt ad finem, et
consecutio boni quam remotio mali.
Ad tertium dicendum quod Augustinus, in libro de Serm. Dom. in
monte, adaptat septem petitiones donis et beatitudinibus, dicens, si
timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, petamus ut
sanctificetur in hominibus nomen Dei timore casto. Si pietas est qua
beati sunt mites, petamus ut veniat regnum eius, ut mitescamus, nec
ei resistamus. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, oremus ut
fiat voluntas eius, quia sic non lugebimus. Si fortitudo est qua
beati sunt qui esuriunt, oremus ut panis noster quotidianus detur
nobis. Si consilium est quo beati sunt misericordes, debita
dimittamus, ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati
sunt mundo corde, oremus ne habeamus duplex cor, temporalia sectando,
de quibus tentationes fiunt in nobis. Si sapientia est qua beati sunt
pacifici quoniam filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo,
ipsa enim liberatio liberos nos faciet filios Dei.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in Enchirid.,
Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque
complexus est. Ostendens enim tertiam petitionem duarum praemissarum
esse quodammodo repetitionem, praetermittendo eam facit intelligi,
quia scilicet ad hoc praecipue voluntas Dei tendit ut eius sanctitatem
cognoscamus, et cum ipso regnemus. Quod etiam Matthaeus in ultimo
posuit, libera nos a malo, Lucas non posuit, ut sciat unusquisque in
eo se liberari a malo quod non infertur in tentationem.
Ad quintum dicendum quod oratio non porrigitur Deo ut ipsum
flectamus, sed ut in nobis ipsis fiduciam excitemus postulandi. Quae
quidem praecipue excitatur in nobis considerando eius caritatem ad nos,
qua bonum nostrum vult, et ideo dicimus, pater noster; et eius
excellentiam, qua potest, et ideo dicimus, qui es in caelis.
|
|