|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod orare non sit proprium
rationalis creaturae. Eiusdem enim videtur esse petere et accipere.
Sed accipere convenit etiam personis increatis, scilicet filio et
spiritui sancto. Ergo etiam eis convenit orare, nam et filius dicit,
Ioan. XIV, ego rogabo patrem; et de spiritu sancto dicit
apostolus, spiritus postulat pro nobis.
2. Praeterea, Angeli sunt supra rationales creaturas, cum sint
intellectuales substantiae. Sed ad Angelos pertinet orare, unde in
Psalm. dicitur, adorate eum, omnes Angeli eius. Ergo orare non
est proprium rationalis creaturae.
3. Praeterea, eiusdem est orare cuius est invocare Deum, quod
praecipue fit orando. Sed brutis animalibus convenit invocare Deum
secundum illud Psalm., qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis
corvorum invocantibus eum. Ergo orare non est proprium rationalis
creaturae.
Sed contra, oratio est actus rationis, ut supra habitum est. Sed
rationalis creatura a ratione dicitur. Ergo orare est proprium
rationalis creaturae.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, oratio est actus
rationis per quem aliquis superiorem deprecatur, sicut imperium est
actus rationis quo inferior ad aliquid ordinatur. Illi ergo proprie
competit orare cui convenit rationem habere, et superiorem quem
deprecari possit. Divinis autem personis nihil est superius, bruta
autem animalia non habent rationem. Unde neque divinis personis neque
brutis animalibus convenit orare, sed proprium est rationalis
creaturae.
Ad primum ergo dicendum quod divinis personis convenit accipere per
naturam, orare autem est accipientis per gratiam. Dicitur autem
filius rogare, vel orare, secundum naturam assumptam, scilicet
humanam, non secundum divinam. Spiritus autem sanctus dicitur
postulare, quia postulantes nos facit.
Ad secundum dicendum quod ratio et intellectus in nobis non sunt
diversae potentiae, ut in primo habitum est, differunt autem secundum
perfectum et imperfectum. Et ideo quandoque intellectuales creaturae,
quae sunt Angeli, distinguuntur a rationalibus, quandoque autem sub
rationalibus comprehenduntur. Et hoc modo dicitur oratio esse proprium
rationalis creaturae.
Ad tertium dicendum quod pulli corvorum dicuntur Deum invocare,
propter naturale desiderium quo omnia suo modo desiderant consequi
bonitatem divinam. Sic etiam bruta animalia dicuntur Deo obedire,
propter naturalem instinctum quo a Deo moventur.
|
|