|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod sancti qui sunt in
patria non orent pro nobis. Actus enim alicuius magis est meritorius
sibi quam aliis. Sed sancti qui sunt in patria non merentur sibi, nec
pro se orant, quia iam sunt in termino constituti. Ergo etiam neque
pro nobis orant.
2. Praeterea, sancti perfecte suam voluntatem Deo conformant, ut
non velint nisi quod Deus vult. Sed illud quod Deus vult semper
impletur. Ergo frustra sancti pro nobis orarent.
3. Praeterea, sicut sancti qui sunt in patria sunt superiores
nobis, ita et illi qui sunt in Purgatorio, quia iam peccare non
possunt. Sed illi qui sunt in Purgatorio non orant pro nobis, sed
magis nos pro eis. Ergo nec sancti qui sunt in patria pro nobis
orant.
4. Praeterea, si sancti qui sunt in patria pro nobis orarent,
superiorum sanctorum esset efficacior oratio. Non ergo deberet
implorari suffragium orationum sanctorum inferiorum, sed solum
superiorum.
5. Praeterea, anima Petri non est Petrus. Si ergo animae
sanctorum pro nobis orarent quandiu sunt a corpore separatae, non
deberemus interpellare sanctum Petrum ad orandum pro nobis, sed animam
eius. Cuius contrarium Ecclesia facit. Non ergo sancti, ad minus
ante resurrectionem, pro nobis orant.
Sed contra est quod dicitur II Mach. ult., hic est qui multum
orat pro populo et universa sancta civitate, Ieremias, propheta
Dei.
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, Vigilantii error
fuit quod, dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam
autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio,
praesertim cum martyres, ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare
nequiverint. Sed hoc est omnino falsum. Quia cum oratio pro aliis
facta ex caritate proveniat, ut dictum est, quanto sancti qui sunt in
patria sunt perfectioris caritatis, tanto magis orant pro viatoribus,
qui orationibus iuvari possunt, et quanto sunt Deo coniunctiores,
tanto eorum orationes sunt magis efficaces. Habet enim hoc divinus
ordo, ut ex superiorum excellentia in inferiora refundatur, sicut ex
claritate solis in aerem. Unde et de Christo dicitur, Heb.
VII, accedens per semetipsum ad Deum ad interpellandum pro nobis.
Et propter hoc Hieronymus, contra Vigilantium, dicit, si apostoli
et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro ceteris,
quando pro se adhuc debent esse solliciti; quanto magis post coronas,
victorias et triumphos.
Ad primum ergo dicendum quod sanctis qui sunt in patria, cum sint
beati, nihil deest nisi gloria corporis, pro qua orant. Orant autem
pro nobis, quibus deest beatitudinis ultima perfectio. Et eorum
orationes habent efficaciam impetrandi ex praecedentibus eorum meritis,
et ex divina acceptatione.
Ad secundum dicendum quod sancti impetrant illud quod Deus vult fieri
per orationes eorum. Et hoc petunt quod aestimant eorum orationibus
implendum secundum Dei voluntatem.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in Purgatorio, etsi sint
superiores nobis propter impeccabilitatem, sunt tamen inferiores
quantum ad poenas quas patiuntur. Et secundum hoc non sunt in statu
orandi, sed magis ut oretur pro eis.
Ad quartum dicendum quod Deus vult inferiora per omnia superiora
iuvari. Et ideo oportet non solum superiores, sed etiam inferiores
sanctos implorare. Alioquin esset solius Dei misericordia
imploranda. Contingit tamen quandoque quod imploratio inferioris
sancti efficacior est, vel quia devotius implorantur; vel quia Deus
vult eorum sanctitatem declarare.
Ad quintum dicendum quod quia sancti viventes meruerunt ut pro nobis
orarent, ideo eos invocamus nominibus quibus hic vocabantur, quibus
etiam nobis magis innotescunt. Et iterum propter fidem resurrectionis
insinuandam, sicut legitur Exod. III, ego sum Deus Abraham, et
cetera.
|
|