|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat
esse vocalis. Oratio enim, sicut ex dictis patet, principaliter Deo
porrigitur. Deus autem locutionem cordis cognoscit. Frustra igitur
vocalis oratio adhibetur.
2. Praeterea, per orationem mens hominis debet in Deum ascendere,
ut dictum est. Sed voces retrahunt homines ab ascensu contemplationis
in Deum, sicut et alia sensibilia. Ergo in oratione non est vocibus
utendum.
3. Praeterea, oratio debet offerri Deo in occulto, secundum illud
Matth. VI, tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso
ostio, ora patrem tuum in abscondito. Sed per vocem oratio
publicatur. Ergo non debet oratio esse vocalis.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., voce mea ad dominum clamavi,
voce mea ad dominum deprecatus sum.
Respondeo dicendum quod duplex est oratio, communis, et singularis.
Communis quidem oratio est quae per ministros Ecclesiae in persona
totius fidelis populi Deo offertur. Et ideo oportet quod talis oratio
innotescat toti populo, pro quo profertur. Quod non posset fieri nisi
esset vocalis. Et ideo rationabiliter institutum est ut ministri
Ecclesiae huiusmodi orationes etiam alta voce pronuntient, ut ad
notitiam omnium possit pervenire. Oratio vero singularis est quae
offertur a singulari persona cuiuscumque sive pro se sive pro aliis
orantis. Et de huiusmodi orationis necessitate non est quod sit
vocalis. Adiungitur tamen vox tali orationi triplici ratione. Primo
quidem, ad excitandum interiorem devotionem, qua mens orantis elevetur
in Deum. Quia per exteriora signa, sive vocum sive etiam aliquorum
factorum, movetur mens hominis et secundum apprehensionem, et per
consequens secundum affectionem. Unde Augustinus dicit, ad Probam,
quod verbis et aliis signis ad augendum sanctum desiderium nosipsos
acrius excitamus. Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus et
huiusmodi signis utendum quantum proficit ad excitandum interius
mentem. Si vero mens per hoc distrahatur, vel qualitercumque
impediatur, est a talibus cessandum. Quod praecipue contingit in
illis quorum mens sine huiusmodi signis est sufficienter ad devotionem
parata. Unde Psalmista dicebat, tibi dixit cor meum, exquisivit te
facies mea; et de Anna legitur, I Reg. I, quod loquebatur in
corde suo. Secundo, adiungitur vocalis oratio quasi ad redditionem
debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundum totum illud quod ex Deo
habet, idest non solum mente, sed etiam corpore. Quod praecipue
competit orationi secundum quod est satisfactoria. Unde dicitur Osee
ult., omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos
labiorum nostrorum. Tertio, adiungitur vocalis oratio ex quadam
redundantia ab anima in corpus ex vehementi affectione, secundum illud
Psalm., laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea.
Ad primum ergo dicendum quod vocalis oratio non profertur ad hoc quod
aliquid ignotum Deo manifestetur, sed ad hoc quod mens orantis vel
aliorum excitetur in Deum.
Ad secundum dicendum quod verba ad aliud pertinentia distrahunt
mentem, et impediunt devotionem orantis. Sed verba significantia
aliquid ad devotionem pertinens excitant mentes, praecipue minus
devotas.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
eo proposito dominus vetat in conventu orare ut a conventu videatur.
Unde orans nihil novum facere debet quod aspiciant homines, vel
clamando vel pectus percutiendo vel manus expandendo. Nec tamen, ut
Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, videri ab
hominibus nefas est, sed ideo haec agere ut ab hominibus videaris.
|
|