|
1. Ad tertiumdecimum sic proceditur. Videtur quod de necessitate
orationis sit quod sit attenta. Dicitur enim Ioan. IV, spiritus
est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare
oportet. Sed oratio non est in spiritu si non sit attenta. Ergo de
necessitate orationis est quod sit attenta.
2. Praeterea, oratio est ascensus intellectus in Deum. Sed quando
oratio non est attenta, intellectus non ascendit in Deum. Ergo de
necessitate orationis est quod sit attenta.
3. Praeterea, de necessitate orationis est quod careat omni
peccato. Sed non est absque peccato quod aliquis orando evagationem
mentis patiatur, videtur eum deridere Deum, sicut et si alicui homini
loqueretur et non attenderet ad ea quae ipse proferret. Unde Basilius
dicit, est divinum auxilium implorandum non remisse, nec mente huc
illuc evagante, eo quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed
et magis Deum irritabit. Ergo de necessitate orationis esse videtur
quod sit attenta.
Sed contra est quod etiam sancti viri quandoque orantes evagationem
mentis patiuntur, secundum illud Psalm., cor meum dereliquit me.
Respondeo dicendum quod quaestio haec praecipue locum habet in oratione
vocali. Circa quam sciendum est quod necessarium dicitur aliquid
dupliciter. Uno modo, per quod melius pervenitur ad finem. Et sic
attentio absolute orationi necessaria est. Alio modo dicitur aliquid
necessarium sine quo res non potest consequi suum effectum. Est autem
triplex effectus orationis. Primus quidem communis omnibus actibus
caritate informatis, quod est mereri. Et ad hunc effectum non ex
necessitate requiritur quod attentio adsit orationi per totum, sed vis
primae intentionis qua aliquis ad orandum accedit, reddit totam
orationem meritoriam, sicut in aliis meritoriis actibus accidit.
Secundus autem effectus orationis est ei proprius, quod est
impetrare. Et ad hunc etiam effectum sufficit prima intentio, quam
Deus principaliter attendit. Si autem prima intentio desit, oratio
nec meritoria est nec impetrativa, illam enim orationem Deus non audit
cui ille qui orat non intendit, ut Gregorius dicit. Tertius autem
effectus orationis est quem praesentialiter efficit, scilicet quaedam
spiritualis refectio mentis. Et ad hoc de necessitate requiritur in
oratione attentio. Unde dicitur I Cor. XIV, si orem lingua,
mens mea sine fructu est. Sciendum tamen quod est triplex attentio
quae orationi vocali potest adhiberi. Una quidem qua attenditur ad
verba, ne quis in eis erret. Secunda qua attenditur ad sensum
verborum. Tertia qua attenditur ad finem orationis, scilicet ad Deum
et ad rem pro qua oratur, quae quidem est maxime necessaria. Et hanc
etiam possunt habere idiotae. Et quandoque intantum abundat haec
intentio, qua mens fertur in Deum, ut etiam omnium aliorum mens
obliviscatur, sicut dicit Hugo de sancto Victore.
Ad primum ergo dicendum quod in spiritu et veritate orat qui ex
instinctu spiritus ad orandum accedit, etiam si ex aliqua infirmitate
mens postmodum evagetur.
Ad secundum dicendum quod mens humana, propter infirmitatem naturae,
diu in alto stare non potest, pondere enim infirmitatis humanae
deprimitur anima ad inferiora. Et ideo contingit quod quando mens
orantis ascendit in Deum per contemplationem, subito evagetur ex
quadam infirmitate.
Ad tertium dicendum quod si quis ex proposito in oratione mente
evagetur, hoc peccatum est, et impedit orationis fructum. Et contra
hoc Augustinus dicit, in regula, Psalmis et hymnis cum oratis
Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Evagatio vero
mentis quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit.
Unde Basilius dicit, si vero, debilitatus a peccato, fixe nequis
orare, quantumcumque potes teipsum cohibeas, et Deus ignoscit, eo
quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes, ut oportet,
assistere coram eo.
|
|