|
1. Ad quartumdecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat
esse diuturna. Dicitur enim Matth. VI, orantes nolite multum
loqui. Sed oportet multum loqui diu orantem, praesertim si oratio sit
vocalis. Ergo non debet esse oratio diuturna.
2. Praeterea, oratio est explicativa desiderii. Sed desiderium
tanto est sanctius quanto magis ad unum restringitur, secundum illud
Psalm., unam petii a domino, hanc requiram. Ergo et oratio tanto
est Deo acceptior quanto est brevior.
3. Praeterea, illicitum videtur esse quod homo transgreditur
terminos a Deo praefixos, praecipue in his quae pertinent ad cultum
divinum, secundum illud Exod. XIX, contestare populum, ne forte
velit transcendere propositos terminos ad videndum dominum, et pereat
ex eis plurima multitudo. Sed a Deo praefixus est nobis terminus
orandi per institutionem orationis dominicae, ut patet Matth. VI.
Ergo non licet ultra orationem protendere.
Sed contra, videtur quod continue sit orandum. Quia dominus dicit,
Luc. XVIII, oportet semper orare, et non deficere. Et I ad
Thess. V, sine intermissione orate.
Respondeo dicendum quod de oratione dupliciter loqui possumus, uno
modo, secundum seipsam; alio modo, secundum causam suam. Causa
autem orationis est desiderium caritatis, ex quo procedere debet
oratio. Quod quidem in nobis debet esse continuum vel actu vel
virtute, manet enim virtus huius desiderii in omnibus quae ex caritate
facimus; omnia autem debemus in gloriam Dei facere, ut dicitur I ad
Cor. X. Et secundum hoc oratio debet esse continua. Unde
Augustinus dicit, ad Probam, in ipsa fide, spe et caritate
continuato desiderio semper oramus. Sed ipsa oratio secundum se
considerata non potest esse assidua, quia oportet aliis operibus
occupari. Sed, sicut Augustinus ibidem dicit, ideo per certa
intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis
rerum signis nosipsos admoneamus; quantumque in hoc desiderio
profecerimus, nobis ipsis innotescamus; et ad hoc agendum nosipsos
acrius excitemus. Uniuscuiusque autem rei quantitas debet esse
proportionata fini, sicut quantitas potionis sanitati. Unde et
conveniens est ut oratio tantum duret quantum est utile ad excitandum
interioris desiderii fervorem. Cum vero hanc mensuram excedit, ita
quod sine taedio durare non possit, non est ulterius oratio
protendenda. Unde Augustinus dicit, ad Probam, dicuntur fratres in
Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas,
et raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti
plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque
hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc
intentionem, sicut non esse obtundendam si perdurare non potest, ita,
si perduraverit, non cito esse rumpendam. Et sicut hoc est
attendendum in oratione singulari per comparationem ad intentionem
orantis, ita etiam in oratione communi per comparationem ad populi
devotionem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Probam,
non est hoc orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo
multus; aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est
quod pernoctaverit in orando, et quod prolixius oraverit, ut nobis
praeberet exemplum. Et postea subdit, absit ab oratione multa
locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat
intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis
agere verbis. Plerumque autem hoc negotium plus gemitibus quam
sermonibus agitur.
Ad secundum dicendum quod prolixitas orationis non consistit in hoc
quod multa petantur, sed in hoc quod affectus continuetur ad unum
desiderandum.
Ad tertium dicendum quod dominus non instituit hanc orationem ut his
solis verbis uti debeamus in orando, sed quia ad haec sola impetranda
debet tendere nostrae orationis intentio, qualitercumque ea proferamus
vel cogitemus.
Ad quartum dicendum quod aliquis continue orat, vel propter
continuitatem desiderii, ut dictum est. Vel quia non intermittit quin
temporibus statutis oret. Vel propter effectum, sive in ipso orante,
qui etiam post orationem remanet magis devotus; sive etiam in alio,
puta cum aliquis suis beneficiis provocat alium ut pro se oret, etiam
quando ipse ab orando quiescit.
|
|