|
1. Ad quintumdecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non sit
meritoria. Omne enim meritum procedit a gratia. Sed oratio praecedit
gratiam, quia etiam ipsa gratia per orationem impetratur, secundum
illud Luc. XI, pater vester de caelo dabit spiritum bonum
petentibus se. Ergo oratio non est actus meritorius.
2. Praeterea, si oratio aliquid meretur, maxime videtur mereri
illud quod orando petitur. Sed hoc non semper meretur, quia multoties
etiam sanctorum orationes non exaudiuntur; sicut Paulus non est
exauditus petens removeri a se stimulum carnis. Ergo oratio non est
actus meritorius.
3. Praeterea, oratio praecipue fidei innititur, secundum illud
Iac. I, postulet autem in fide, nihil haesitans. Fides autem non
sufficit ad merendum, ut patet in his qui habent fidem informem. Ergo
oratio non est actus meritorius.
Sed contra est quod super illud Psalm., oratio mea in sinu meo
convertetur, dicit Glossa, etsi eis non profuit, ego tamen non sum
frustratus mea mercede. Merces autem non debetur nisi merito. Ergo
oratio habet rationem meriti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oratio, praeter effectum
spiritualis consolationis quam praesentialiter affert, duplicem habet
virtutem respectu futuri effectus, scilicet virtutem merendi, et
virtutem impetrandi. Oratio autem, sicut et quilibet alius actus
virtutis, habet efficaciam merendi inquantum procedit ex radice
caritatis, cuius proprium obiectum est bonum aeternum, cuius
fruitionem meremur. Procedit tamen oratio a caritate mediante
religione, cuius est actus oratio ut dictum est; concomitantibus etiam
quibusdam aliis virtutibus quae ad bonitatem orationis requiruntur,
scilicet humilitate et fide. Ad religionem enim pertinet ipsam
orationem Deo offerre. Ad caritatem vero pertinet desiderium rei
cuius complementum oratio petit. Fides autem est necessaria ex parte
Dei, quem oramus, ut scilicet credamus ab eo nos posse obtinere quod
petimus. Humilitas autem est necessaria ex parte ipsius petentis, qui
suam indigentiam recognoscit. Est etiam et devotio necessaria, sed
haec ad religionem pertinet, cuius est primus actus, necessarius ad
omnes consequentes, ut supra dictum est. Efficaciam autem impetrandi
habet ex gratia Dei, quem oramus, qui etiam nos ad orandum inducit.
Unde Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., non nos
hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Et Chrysostomus dicit,
nunquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant sua
pietate instigat.
Ad primum ergo dicendum quod oratio quae est sine gratia gratum
faciente meritoria non est, sicut nec aliquis alius actus virtuosus.
Et tamen etiam oratio quae impetrat gratiam gratum facientem procedit
ex aliqua gratia, quasi ex gratuito dono, quia ipsum orare est quoddam
donum Dei, ut Augustinus dicit, in libro de perseverantia.
Ad secundum dicendum quod ad aliud principaliter respicit meritum
orationis quandoque quam ad id quod petitur, meritum enim praecipue
ordinatur ad beatitudinem; sed petitio orationis directe se extendit
quandoque ad aliqua alia, ut ex dictis patet. Si ergo illud aliud
quod petit aliquis pro seipso, non sit ei ad beatitudinem utile, non
meretur illud, sed quandoque hoc petendo et desiderando meritum
amittit, puta si petat a Deo complementum alicuius peccati, quod est
non pie orare. Quandoque vero non est necessarium ad salutem, nec
manifeste saluti contrarium. Et tunc, licet orans possit orando
mereri vitam aeternam, non tamen meretur illud obtinere quod petit.
Unde Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, fideliter
supplicans Deo pro necessitatibus huius vitae, et misericorditer
auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile
magis novit medicus quam aegrotus. Et propter hoc etiam Paulus non
est exauditus petens amoveri stimulum carnis, quia non expediebat. Si
vero id quod petitur sit utile ad beatitudinem hominis, quasi pertinens
ad eius salutem, meretur illud non solum orando, sed etiam alia bona
opera faciendo. Et ideo indubitanter accipit quod petit, sed quando
debet accipere, quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur
tempore, differuntur, ut Augustinus dicit, super Ioan. Quod tamen
potest impediri, si in petendo non perseveret. Et propter hoc dicit
Basilius, ideo quandoque petis et non accipis, quia perperam
postulasti, vel infideliter vel leviter, vel non conferentia tibi,
vel destitisti. Quia vero homo non potest alii mereri vitam aeternam
ex condigno, ut supra dictum est; ideo per consequens nec ea quae ad
vitam aeternam pertinent potest aliquando aliquis ex condigno alteri
mereri. Et propter hoc non semper ille auditur qui pro alio orat, ut
supra habitum est. Et ideo ponuntur quatuor conditiones, quibus
concurrentibus, semper aliquis impetrat quod petit, ut scilicet pro se
petat, necessaria ad salutem, pie et perseveranter.
Ad tertium dicendum quod oratio innititur principaliter fidei non
quantum ad efficaciam merendi, quia sic innititur principaliter
caritati, sed quantum ad efficaciam impetrandi. Quia per fidem habet
homo notitiam omnipotentiae divinae et misericordiae, ex quibus oratio
impetrat quod petit.
|
|