|
1. Ad sextumdecimum sic proceditur. Videtur quod peccatores orando
non impetrent aliquid a Deo. Dicitur enim Ioan. IX, scimus quia
peccatores Deus non audit. Quod consonat ei quod dicitur Prov.
XXVIII, qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius
erit execrabilis, oratio autem execrabilis non impetrat aliquid a
Deo. Ergo peccatores non impetrant aliquid a Deo.
2. Praeterea, iusti impetrant a Deo illud quod merentur, ut supra
habitum est. Sed peccatores nihil possunt mereri, quia gratia
carent, et etiam caritate, quae est virtus pietatis, ut dicit
Glossa, II ad Tim. III, super illud, habentes quidem speciem
pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et ita non pie orant, quod
requiritur ad hoc quod oratio impetret, ut supra dictum est. Ergo
peccatores nihil impetrant orando.
3. Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., pater non
libenter exaudit orationem quam filius non dictavit. Sed in oratione
quam Christus dictavit dicitur, dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris, quod peccatores non faciunt. Ergo
vel mentiuntur hoc dicentes, et sic non sunt exauditione digni, vel,
si non dicant, non exaudiuntur, quia formam orandi a Christo
institutam non servant.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., si peccatores
non exaudiret Deus, frustra publicanus dixisset, domine, propitius
esto mihi peccatori. Et Chrysostomus dicit, super Matth., omnis
qui petit accipit, idest, sive iustus sit sive peccator.
Respondeo dicendum quod in peccatore duo sunt consideranda, scilicet
natura, quam diligit Deus; et culpa, quam odit. Si ergo peccator
orando aliquid petit inquantum peccator, idest secundum desiderium
peccati, hoc a Deo non auditur ex misericordia, sed quandoque auditur
ad vindictam, dum Deus permittit peccatorem adhuc amplius ruere in
peccata, Deus enim quaedam negat propitius quae concedit iratus, ut
Augustinus dicit. Orationem vero peccatoris ex bono naturae desiderio
procedentem Deus audit, non quasi ex iustitia, quia peccator hoc non
meretur, sed ex pura misericordia, observatis tamen quatuor praemissis
conditionibus, ut scilicet pro se petat, necessaria ad salutem, pie
et perseveranter.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super
Ioan., illud verbum est caeci adhuc inuncti, idest nondum perfecte
illuminati. Et ideo non est ratum. Quamvis possit verificari si
intelligatur de peccatore inquantum est peccator. Per quem etiam modum
oratio eius dicitur execrabilis.
Ad secundum dicendum quod peccator non potest pie orare quasi eius
oratio ex habitu virtutis informetur. Potest tamen eius oratio esse
pia quantum ad hoc quod petit aliquid ad pietatem pertinens, sicut ille
qui non habet habitum iustitiae, potest aliquid iustum velle, ut ex
supradictis patet. Et quamvis eius oratio non sit meritoria, potest
tamen esse impetrativa, quia meritum innititur iustitiae, sed
impetratio gratiae.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, oratio dominica profertur
ex persona communi totius Ecclesiae. Et ideo si aliquis nolens
dimittere debita proximo dicat orationem dominicam, non mentitur,
quamvis hoc quod dicit non sit verum quantum ad suam personam, est enim
verum quantum ad personam Ecclesiae. Extra quam est merito, et ideo
fructu orationis caret. Quandoque tamen aliqui peccatores parati sunt
debitoribus suis remittere. Et ideo ipsi orantes exaudiuntur,
secundum illud Eccli. XXVIII, relinque proximo tuo nocenti te,
et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
|
|