|
1. Ad septimumdecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
dicantur esse orationis partes obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones. Obsecratio enim videtur esse
quaedam adiuratio. Sed, sicut Origenes dicit, super Matth., non
oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alium, si
enim iurare non licet, nec adiurare. Ergo inconvenienter ponitur
obsecratio orationis pars.
2. Praeterea, oratio, secundum Damascenum, est petitio decentium
a Deo. Inconvenienter ergo orationes contra postulationes
dividuntur.
3. Praeterea, gratiarum actiones pertinent ad praeterita, alia vero
ad futura. Sed praeterita sunt priora futuris. Inconvenienter ergo
gratiarum actiones post alia ponuntur.
In contrarium est auctoritas apostoli, I ad Tim. II.
Respondeo dicendum quod ad orationem tria requiruntur. Quorum primum
est ut orans accedat ad Deum, quem orat. Quod significatur nomine
orationis, quia oratio est ascensus intellectus in Deum. Secundo,
requiritur petitio, quae significatur nomine postulationis, sive
petitio proponatur determinate, quod quidem nominant quidam proprie
postulationem; sive indeterminate, ut cum quis petit iuvari a Deo,
quod nominant supplicationem; sive solum factum narretur, secundum
illud Ioan. XI, ecce, quem amas infirmatur, quod vocant
insinuationem. Tertio, requiritur ratio impetrandi quod petitur. Et
hoc vel ex parte Dei, vel ex parte petentis. Ratio quidem impetrandi
ex parte Dei est eius sanctitas, propter quam petimus exaudiri,
secundum illud Dan. IX, propter temetipsum inclina, Deus meus,
aurem tuam. Et ad hoc pertinet obsecratio, quae est per sacra
contestatio, sicut cum dicimus, per nativitatem tuam, libera nos,
domine. Ratio vero impetrandi ex parte petentis est gratiarum actio,
quia de acceptis beneficiis gratias agentes, meremur accipere potiora,
ut in collecta dicitur. Et ideo dicit Glossa, I ad Tim. II,
quod in Missa obsecrationes sunt quae praecedunt consecrationem, in
quibus quaedam sacra commemorantur; orationes sunt in ipsa
consecratione, in qua mens maxime debet elevari in Deum;
postulationes autem sunt in sequentibus petitionibus; gratiarum
actiones in fine. In pluribus etiam Ecclesiae collectis haec quatuor
possunt attendi. Sicut in collecta Trinitatis, quod dicitur,
omnipotens, sempiterne Deus, pertinet ad orationis ascensum in
Deum; quod dicitur, qui dedisti famulis tuis etc., pertinet ad
gratiarum actionem; quod dicitur, praesta, quaesumus etc., pertinet
ad postulationem; quod in fine ponitur, per dominum nostrum etc.,
pertinet ad obsecrationem. In collationibus autem patrum dicitur quod
obsecratio est imploratio pro peccatis; oratio, cum aliquid Deo
vovemus; postulatio, cum pro aliis petimus. Sed primum melius est.
Ad primum ergo dicendum quod obsecratio non est adiuratio ad
compellendum, quae prohibetur, sed ad misericordiam implorandum.
Ad secundum dicendum quod oratio communiter sumpta includit omnia quae
hic dicuntur. Sed secundum quod contra alia dividitur, importat
proprie ascensum in Deum.
Ad tertium dicendum quod in diversis praeterita praecedunt futura, sed
aliquid unum et idem prius est futurum quam sit praeteritum. Et ideo
gratiarum actio de aliis beneficiis praecedit postulationem aliorum
beneficiorum, sed idem beneficium prius postulatur, et ultimo, cum
acceptum fuerit, de eo gratiae aguntur. Postulationem autem praecedit
oratio, per quam acceditur ad eum a quo petimus. Orationem autem
praecedit obsecratio, quia ex consideratione divinae bonitatis ad eum
audemus accedere.
|
|