|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod oratio sit actus
appetitivae virtutis. Orationis enim est exaudiri. Sed desiderium
est quod exauditur a Deo, secundum illud Psalm., desiderium
pauperum exaudivit dominus. Ergo oratio est desiderium. Sed
desiderium est actus appetitivae virtutis. Ergo et oratio.
2. Praeterea, Dionysius dicit, in III cap. de Div. Nom.,
ante omnia ab oratione incipere est utile, sicut Deo nosipsos
tradentes et unientes. Sed unio ad Deum per amorem fit, qui pertinet
ad vim appetitivam. Ergo oratio ad vim appetitivam pertinet.
3. Praeterea, philosophus, in III de anima, ponit duas
operationes intellectivae partis, quarum prima est indivisibilium
intelligentia, per quam scilicet apprehendimus de unoquoque quid est;
secunda vero est compositio et divisio, per quam scilicet apprehenditur
aliquid esse vel non esse. Quibus tertia additur ratiocinari,
procedendo scilicet de notis ad ignota. Sed oratio ad nullam istarum
operationum reducitur. Ergo non est actus intellectivae virtutis, sed
appetitivae.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod orare
idem est quod dicere. Sed dictio pertinet ad intellectum. Ergo
oratio non est actus appetitivae virtutis, sed intellectivae.
Respondeo dicendum quod, secundum Cassiodorum, oratio dicitur quasi
oris ratio. Ratio autem speculativa et practica in hoc differunt quod
ratio speculativa est apprehensiva solum rerum; ratio vero practica est
non solum apprehensiva, sed etiam causativa. Est autem aliquid
alterius causa dupliciter. Uno quidem modo, perfecte, necessitatem
inducendo, et hoc contingit quando effectus totaliter subditur
potestati causae. Alio vero modo, imperfecte, solum disponendo,
quando scilicet effectus non subditur totaliter potestati causae. Sic
igitur et ratio dupliciter est causa aliquorum. Uno quidem modo,
sicut necessitatem imponens, et hoc modo ad rationem pertinet imperare
non solum inferioribus potentiis et membris corporis, sed etiam
hominibus subiectis, quod quidem fit imperando. Alio modo, sicut
inducens et quodammodo disponens, et hoc modo ratio petit aliquid fieri
ab his qui ei non subiiciuntur, sive sint aequales sive sint
superiores. Utrumque autem horum, scilicet imperare et petere sive
deprecari, ordinationem quandam important, prout scilicet homo
disponit aliquid per aliud esse faciendum. Unde pertinent ad
rationem, cuius est ordinare, propter quod philosophus dicit, in I
Ethic., quod ad optima deprecatur ratio. Sic autem nunc loquimur de
oratione, prout significat quandam deprecationem vel petitionem,
secundum quod Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., quod
oratio petitio quaedam est; et Damascenus dicit, in III libro,
quod oratio est petitio decentium a Deo. Sic ergo patet quod oratio
de qua nunc loquimur, est rationis actus.
Ad primum ergo dicendum quod desiderium pauperum dicitur dominus
exaudire, vel quia desiderium est causa petendi, cum petitio sit
quodammodo desiderii interpres. Vel hoc dicitur ad ostendendum
exauditionis velocitatem, quia scilicet dum adhuc aliquid in desiderio
pauperum est, Deus exaudit, antequam orationem proponant; secundum
illud Isaiae LXV, eritque, antequam clament, ego exaudiam.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas movet
rationem ad suum finem. Unde nihil prohibet, movente voluntate,
actum rationis tendere in finem caritatis, qui est Deo uniri. Tendit
autem oratio in Deum quasi a voluntate caritatis mota, dupliciter.
Uno quidem modo, ex parte eius quod petitur, quia hoc praecipue est
in oratione petendum, ut Deo uniamur; secundum illud Psalm., unam
petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus
diebus vitae meae. Alio modo, ex parte ipsius petentis, quem oportet
accedere ad eum a quo petit, vel loco, sicut ad hominem; vel mente,
sicut ad Deum. Unde dicit ibidem quod, quando orationibus invocamus
Deum, revelata mente adsumus ipsi. Et secundum hoc etiam Damascenus
dicit quod oratio est ascensus intellectus in Deum.
Ad tertium dicendum quod illi tres actus pertinent ad rationem
speculativam. Sed ulterius ad rationem practicam pertinet causare
aliquid per modum imperii vel per modum petitionis, ut dictum est.
|
|