|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens
orare. Oratio enim videtur esse necessaria ad hoc quod intimemus ei a
quo petimus id quo indigemus. Sed, sicut dicitur Matth. VI, scit
pater vester quia his indigetis. Ergo non est conveniens Deum orare.
2. Praeterea, per orationem flectitur animus eius qui oratur ut
faciat quod ab eo petitur. Sed animus Dei est immutabilis et
inflexibilis, secundum illud I Reg. XV, porro triumphator in
Israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Ergo non est
conveniens quod Deum oremus.
3. Praeterea, liberalius est dare aliquid non petenti quam dare
petenti, quia, sicut Seneca dicit, nulla res carius emitur quam quae
precibus empta est. Sed Deus est liberalissimus. Ergo non videtur
esse conveniens quod Deum oremus.
Sed contra est quod dicitur Luc. XVIII, oportet orare, et non
deficere.
Respondeo dicendum quod triplex fuit circa orationem antiquorum error.
Quidam enim posuerunt quod res humanae non reguntur divina
providentia. Ex quo sequitur quod vanum sit orare, et omnino Deum
colere. Et de his dicitur Malach. III, dixistis, vanus est qui
servit Deo. Secunda fuit opinio ponentium omnia, etiam in rebus
humanis, ex necessitate contingere, sive ex immutabilitate divinae
providentiae, sive ex necessitate stellarum, sive ex connexione
causarum. Et secundum hos etiam excluditur orationis utilitas.
Tertia fuit opinio ponentium quidem res humanas divina providentia
regi, et quod res humanae non proveniunt ex necessitate, sed dicebant
similiter dispositionem divinae providentiae variabilem esse, et quod
orationibus et aliis quae ad divinum cultum pertinent dispositio divinae
providentiae immutatur. Haec autem omnia in primo libro improbata
sunt. Et ideo oportet sic inducere orationis utilitatem ut neque rebus
humanis, divinae providentiae subiectis, necessitatem imponamus;
neque etiam divinam dispositionem mutabilem aestimemus. Ad huius ergo
evidentiam, considerandum est quod ex divina providentia non solum
disponitur qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis et quo ordine
proveniant. Inter alias autem causas sunt etiam quorundam causae actus
humani. Unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus
divinam dispositionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam
effectus secundum ordinem a Deo dispositum. Et idem etiam est in
naturalibus causis. Et simile est etiam de oratione. Non enim
propter hoc oramus ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id
impetremus quod Deus disposuit per orationes sanctorum esse implendum;
ut scilicet homines postulando mereantur accipere quod eis omnipotens
Deus ante saecula disposuit donare, ut Gregorius dicit, in libro
dialogorum.
Ad primum ergo dicendum quod non est necessarium nos Deo preces
porrigere ut ei nostras indigentias vel desideria manifestemus, sed ut
nosipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, oratio nostra non
ordinatur ad immutationem divinae dispositionis, sed ut obtineatur
nostris precibus quod Deus disposuit.
Ad tertium dicendum quod Deus multa nobis praestat ex sua liberalitate
etiam non petita. Sed quod aliqua vult praestare nobis petentibus,
hoc est propter nostram utilitatem, ut scilicet fiduciam quandam
accipiamus recurrendi ad Deum, et ut recognoscamus eum esse bonorum
nostrorum auctorem. Unde Chrysostomus dicit, considera quanta est
tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari
cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod
desideras postulare.
|
|