|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oratio non sit actus
religionis. Religio enim, cum sit pars iustitiae, est in voluntate
sicut in subiecto. Sed oratio pertinet ad partem intellectivam, ut ex
supradictis patet. Ergo oratio non videtur esse actus religionis, sed
doni intellectus, per quod mens ascendit in Deum.
2. Praeterea, actus latriae cadit sub necessitate praecepti. Sed
oratio non videtur cadere sub necessitate praecepti, sed ex mera
voluntate procedere, cum nihil aliud sit quam volitorum petitio. Ergo
oratio non videtur esse religionis actus.
3. Praeterea, ad religionem pertinere videtur ut quis divinae
naturae cultum caeremoniamque afferat. Sed oratio non videtur aliquid
Deo afferre, sed magis aliquid obtinendum ab eo petere. Ergo oratio
non est religionis actus.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., dirigatur oratio mea sicut
incensum in conspectu tuo, ubi dicit Glossa quod in huius figuram, in
veteri lege incensum dicebatur offerri in odorem suavem domino. Sed
hoc pertinet ad religionem. Ergo oratio est religionis actus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad religionem
proprie pertinet reverentiam et honorem Deo exhibere. Et ideo omnia
illa per quae Deo reverentia exhibetur pertinent ad religionem. Per
orationem autem homo Deo reverentiam exhibet, inquantum scilicet se ei
subiicit, et profitetur orando se eo indigere sicut auctore suorum
bonorum. Unde manifestum est quod oratio est proprie religionis
actus.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas movet alias potentias animae in
suum finem, sicut supra dictum est. Et ideo religio, quae est in
voluntate, ordinat actus aliarum potentiarum ad Dei reverentiam.
Inter alias autem potentias animae, intellectus altior est et
voluntati propinquior. Et ideo post devotionem, quae pertinet ad
ipsam voluntatem, oratio, quae pertinet ad partem intellectivam, est
praecipua inter actus religionis, per quam religio intellectum hominis
movet in Deum.
Ad secundum dicendum quod non solum petere quae desideramus, sed etiam
recte aliquid desiderare sub praecepto cadit. Sed desiderare quidem
cadit sub praecepto caritatis, petere autem sub praecepto religionis.
Quod quidem praeceptum ponitur Matth. VII, ubi dicitur, petite,
et accipietis.
Ad tertium dicendum quod orando tradit homo mentem suam Deo, quam ei
per reverentiam subiicit et quodammodo praesentat, ut patet ex
auctoritate Dionysii prius inducta. Et ideo sicut mens humana
praeeminet exterioribus vel corporalibus membris, vel exterioribus
rebus quae ad Dei servitium applicantur, ita etiam oratio praeeminet
aliis actibus religionis.
|
|