|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod solus Deus debeat
orari. Oratio enim est actus religionis, ut dictum est. Sed solus
Deus est religione colendus. Ergo solus Deus est orandus.
2. Praeterea, frustra porrigitur oratio ad eum qui orationem non
cognoscit. Sed solius Dei est orationem cognoscere. Tum quia
plerumque oratio magis agitur interiori actu, quem solus Deus
cognoscit, quam voce, secundum illud quod apostolus dicit, I ad
Cor. XIV, orabo spiritu, orabo et mente. Tum etiam quia, ut
Augustinus dicit, in libro de cura pro mortuis agenda, nesciunt
mortui, etiam sancti, quid agant vivi, etiam eorum filii. Ergo
oratio non est nisi Deo porrigenda.
3. Praeterea, si aliquibus sanctis orationem porrigimus, hoc non
est nisi inquantum sunt Deo coniuncti. Sed quidam in hoc mundo
viventes, vel etiam in Purgatorio existentes, sunt multum Deo
coniuncti per gratiam. Ad eos autem non porrigitur oratio. Ergo nec
ad sanctos qui sunt in Paradiso debemus orationem porrigere.
Sed contra est quod dicitur Iob V, voca, si est qui tibi
respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Respondeo dicendum quod oratio porrigitur alicui dupliciter, uno
modo, quasi per ipsum implenda; alio modo, sicut per ipsum
impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia
omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et gloriam
consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalm., gratiam
et gloriam dabit dominus. Sed secundo modo orationem porrigimus
sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones
cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae
sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. VIII quod ascendit
fumus aromatum, idest orationes sanctorum, de manu Angeli coram
domino. Et hoc etiam patet ex ipso modo quo Ecclesia utitur in
orando. Nam a sancta Trinitate petimus ut nostri misereatur, ab
aliis autem sanctis quibuscumque petimus ut orent pro nobis.
Ad primum ergo dicendum quod illi soli impendimus orando religionis
cultum a quo quaerimus obtinere quod oramus, quia in hoc protestamur
eum bonorum nostrorum auctorem, non autem eis quos requirimus quasi
interpellatores nostros apud Deum.
Ad secundum dicendum quod mortui ea quae in hoc mundo aguntur,
considerata eorum naturali conditione, non cognoscunt, et praecipue
interiores motus cordis. Sed beatis, ut Gregorius dicit, in XII
Moral., in verbo manifestatur illud quod decet eos cognoscere de eis
quae circa nos aguntur, etiam quantum ad interiores motus cordis.
Maxime autem eorum excellentiam decet ut cognoscant petitiones ad eos
factas vel voce vel corde. Et ideo petitiones quas ad eos dirigimus,
Deo manifestante, cognoscunt.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in hoc mundo aut in
Purgatorio, nondum fruuntur visione verbi, ut possint cognoscere ea
quae nos cogitamus vel dicimus. Et ideo eorum suffragia non imploramus
orando, sed a vivis petimus colloquendo.
|
|