|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in oratione nihil
determinate a Deo petere debeamus. Quia, ut Damascenus dicit,
oratio est petitio decentium a Deo. Unde inefficax est oratio per
quam petitur id quod non expedit, secundum illud Iac. IV, petitis
et non accipitis, eo quod male petatis. Sed sicut dicitur Rom.
VIII. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Ergo non debemus
aliquid orando determinate petere.
2. Praeterea, quicumque aliquid determinate ab alio petit, nititur
voluntatem ipsius inclinare ad faciendum id quod ipse vult. Non autem
ad hoc tendere debemus ut Deus velit quod nos volumus, sed magis ut
nos velimus quod Deus vult, ut dicit Glossa, super illud Psalm.,
exultate, iusti, in domino. Ergo non debemus aliquid determinatum a
Deo petere.
3. Praeterea, mala a Deo petenda non sunt, ad bona autem Deus
ipse nos invitat. Frustra autem ab aliquo petitur ad quod accipiendum
invitatur. Ergo non est determinate aliquid a Deo in oratione
petendum.
Sed contra est quod dominus, Matth. VI et Luc. XI, docuit
discipulos determinate petere ea quae continentur in petitionibus
orationis dominicae.
Respondeo dicendum quod, sicut maximus Valerius refert, Socrates
nihil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur quam ut bona
tribuerent, quia hi demum scirent quid unicuique esset utile; nos
autem plerumque id votis expetere quod non impetrasse melius foret.
Quae quidem sententia aliqualiter vera est, quantum ad illa quae
possunt malum eventum habere, quibus etiam homo potest male et bene
uti, sicut divitiae, quae, ut ibidem dicitur, multis exitio fuere;
honores, qui complures pessumdederunt; regna, quorum exitus saepe
miserabiles cernuntur; splendida coniugia, quae nonnunquam funditus
domos evertunt. Sunt tamen quaedam bona quibus homo male uti non
potest, quae scilicet malum eventum habere non possunt. Haec autem
sunt quibus beatificamur et quibus beatitudinem meremur. Quae quidem
sancti orando absolute petunt, secundum illud, ostende faciem tuam,
et salvi erimus; et iterum, deduc me in semitam mandatorum tuorum.
Ad primum ergo dicendum quod licet homo ex se scire non possit quid
orare debeat, spiritus tamen, ut ibidem dicitur, in hoc adiuvat
infirmitatem nostram quod, inspirando nobis sancta desideria, recte
postulare nos facit. Unde dominus dicit, Ioan. IV, quod veros
adoratores adorare oportet in spiritu et veritate.
Ad secundum dicendum quod cum orando petimus aliqua quae pertinent ad
nostram salutem, conformamus voluntatem nostram voluntati Dei, de quo
dicitur, I ad Tim. II, quod vult omnes homines salvos fieri.
Ad tertium dicendum quod sic ad bona Deus nos invitat quod ad ea non
passibus corporis, sed piis desideriis et devotis orationibus
accedamus.
|
|