|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat
temporalia petere a Deo orando. Quae enim orando petimus,
quaerimus. Sed temporalia non debemus quaerere, dicitur enim Matth.
VI, primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia
adiicientur vobis, scilicet temporalia; quae non quaerenda dicit, sed
adiicienda quaesitis. Ergo temporalia non sunt in oratione a Deo
petenda.
2. Praeterea, nullus petit nisi ea de quibus est sollicitus. Sed
de temporalibus sollicitudinem habere non debemus, secundum quod
dicitur Matth. VI, nolite solliciti esse animae vestrae, quid
manducetis. Ergo temporalia petere orando non debemus.
3. Praeterea, per orationem nostram mens debet elevari in Deum.
Sed petendo temporalia descendit ad ea quae infra se sunt, contra id
quod apostolus dicebat, II ad Cor. IV, non contemplantibus nobis
quae videntur, sed quae non videntur, quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ergo non debet homo
temporalia in oratione a Deo petere.
4. Praeterea, homo non debet petere a Deo nisi bona et utilia.
Sed quandoque temporalia habita sunt nociva, non solum spiritualiter,
sed etiam temporaliter. Ergo non sunt a Deo in oratione petenda.
Sed contra est quod dicitur Prov. XXX, tribue tantum victui meo
necessaria.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Probam, de
orando Deum, hoc licet orare quod licet desiderare. Temporalia autem
licet desiderare, non quidem principaliter, ut in eis finem
constituamus; sed sicut quaedam adminicula quibus adiuvamur ad
tendendum in beatitudinem, inquantum scilicet per ea vita corporalis
sustentatur, et inquantum nobis organice deserviunt ad actus virtutum,
ut etiam philosophus dicit, in I Ethic. Et ideo pro temporalibus
licet orare. Et hoc est quod Augustinus dicit, ad Probam,
sufficientiam vitae non indecenter vult quisquis eam vult et non
amplius. Quae quidem non appetitur propter seipsam, sed propter
salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, ut non sit
inconveniens eis cum quibus vivendum est. Ista ergo, cum habentur,
ut teneantur; cum non habentur, ut habeantur, orandum est.
Ad primum ergo dicendum quod temporalia non sunt quaerenda
principaliter, sed secundario. Unde Augustinus dicit, in libro de
Serm. Dom. in monte, cum dixit, illud primo quaerendum est,
scilicet regnum Dei, significavit quia hoc, scilicet temporale
bonum, posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate, illud
tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum.
Ad secundum dicendum quod non quaelibet sollicitudo rerum temporalium
est prohibita, sed superflua et inordinata, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod quando mens nostra intendit temporalibus rebus
ut in eis quiescat, remanet in eis depressa. Sed quando intendit eis
in ordine ad beatitudinem consequendam, non ab eis deprimitur, sed
magis ea elevat sursum.
Ad quartum dicendum quod ex quo non petimus temporalia tanquam
principaliter quaesita, sed in ordine ad aliud, eo tenore a Deo
petimus ipsa ut nobis concedantur secundum quod expediunt ad salutem.
|
|