|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non debeamus pro aliis
orare. In orando enim sequi debemus formam quam dominus tradidit.
Sed in oratione dominica petitiones pro nobis facimus, non pro aliis,
dicentes, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et cetera
huiusmodi. Ergo non debemus pro aliis orare.
2. Praeterea, ad hoc oratio fit quod exaudiatur. Sed una de
conditionibus quae requiruntur ad hoc quod oratio sit audibilis, est ut
aliquis oret pro seipso, unde super illud Ioan. XVI, si quid
petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis, Augustinus dicit,
exaudiuntur omnes pro seipsis, non autem pro omnibus. Unde non
utcumque dictum est, dabit, sed, dabit vobis. Ergo videtur quod non
debeamus pro aliis orare, sed solum pro nobis.
3. Praeterea, pro aliis, si sunt mali, prohibemur orare, secundum
illud Ierem. VII, tu ergo noli orare pro populo hoc, et non
obsistas mihi, quia non exaudiam te. Pro bonis autem non oportet
orare, quia ipsi pro seipsis orantes exaudiuntur. Ergo videtur quod
non debeamus pro aliis orare.
Sed contra est quod dicitur Iac. V, orate pro invicem, ut
salvemini.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, illud debemus orando
petere quod debemus desiderare. Desiderare autem debemus bona non
solum nobis, sed etiam aliis, hoc enim pertinet ad rationem
dilectionis, quam proximis debemus impendere, ut ex supradictis
patet. Et ideo caritas hoc requirit, ut pro aliis oremus. Unde
Chrysostomus dicit, super Matth., pro se orare necessitas cogit,
pro altero autem, caritas fraternitatis hortatur. Dulcior autem ante
Deum est oratio, non quam necessitas transmittit, sed quam caritas
fraternitatis commendat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Cyprianus dicit, in libro de
Orat. dominica, ideo non dicimus, pater meus, sed noster; nec, da
mihi, sed, da nobis, quia unitatis magister noluit privatim precem
fieri, ut scilicet quis pro se tantum precetur. Unum enim orare pro
omnibus voluit, quo modo in uno omnes ipse portavit.
Ad secundum dicendum quod pro se orare ponitur conditio orationis, non
quidem necessaria ad effectum merendi, sed sicut necessaria ad
indeficientiam impetrandi. Contingit enim quandoque quod oratio pro
alio facta non impetrat, etiam si fiat pie et perseveranter et de
pertinentibus ad salutem, propter impedimentum quod est ex parte eius
pro quo oratur, secundum illud Ierem. XV, si steterit Moyses et
Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Nihilominus
tamen oratio meritoria erit oranti, qui ex caritate orat, secundum
illud Psalm., oratio mea in sinu meo convertetur, Glossa, idest,
etsi non eis profuit, ego tamen non sum frustratus mea mercede.
Ad tertium dicendum quod etiam pro peccatoribus orandum est, ut
convertantur, et pro iustis, ut perseverent et proficiant. Orantes
tamen non pro omnibus peccatoribus exaudiuntur, sed pro quibusdam,
exaudiuntur enim pro praedestinatis, non autem pro praescitis ad
mortem. Sicut etiam correctio qua fratres corrigimus, effectum habet
in praedestinatis, non in reprobatis, secundum illud Eccle. VII,
nemo potest corrigere quem Deus despexerit. Et ideo dicitur I
Ioan. V, qui scit fratrem suum peccare peccato non ad mortem,
petat, et dabitur ei vita peccanti peccatum non ad mortem. Sed sicut
nulli, quandiu hic vivit, subtrahendum est correctionis beneficium,
quia non possumus distinguere praedestinatos a reprobatis, ut
Augustinus dicit, in libro de Corr. et gratia; ita etiam nulli est
denegandum orationis suffragium. Pro iustis etiam est orandum,
triplici ratione. Primo quidem, quia multorum preces facilius
exaudiuntur. Unde Rom. XV, super illud, adiuvetis me in
orationibus vestris, dicit Glossa, bene rogat apostolus minores pro
se orare. Multi enim minimi, dum congregantur unanimes, fiunt
magni, et multorum preces impossibile est quod non impetrent, illud
scilicet quod est impetrabile. Secundo, ut ex multis gratia agatur
Deo de beneficiis quae confert iustis, quae etiam in utilitatem
multorum vergunt, ut patet per apostolum, II ad Cor. I.
Tertio, ut maiores non superbiant, dum considerant se minorum
suffragiis indigere.
|
|