|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non debeamus pro
inimicis orare. Quia, ut dicitur Rom. XV, quaecumque scripta
sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Sed in sacra Scriptura
inducuntur multae imprecationes contra inimicos, dicitur enim in
Psalm., erubescant et conturbentur omnes inimici mei, erubescant et
conturbentur valde velociter. Ergo et nos debemus orare contra
inimicos, magis quam pro eis.
2. Praeterea, vindicari de inimicis in malum inimicorum cedit. Sed
sancti vindictam de inimicis petunt, secundum illud Apoc. VI,
usquequo non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra?
Unde et de vindicta impiorum laetantur, secundum illud Psalm.,
laetabitur iustus cum viderit vindictam. Ergo non est orandum pro
inimicis, sed magis contra eos.
3. Praeterea, operatio hominis et eius oratio non debent esse
contraria. Sed homines quandoque licite impugnant inimicos, alioquin
omnia bella essent illicita, quod est contra supradicta. Ergo non
debemus orare pro inimicis.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, orate pro persequentibus et
calumniantibus vos.
Respondeo dicendum quod orare pro alio caritatis est, sicut dictum
est. Unde eodem modo quo tenemur diligere inimicos, tenemur pro
inimicis orare. Qualiter autem teneamur inimicos diligere supra
habitum est, in tractatu de caritate, ut scilicet in eis diligamus
naturam, non culpam; et quod diligere inimicos in generali est in
praecepto, in speciali autem non est in praecepto nisi secundum
praeparationem animi, ut scilicet homo esset paratus etiam specialiter
inimicum diligere et eum iuvare in necessitatis articulo, vel si veniam
peteret; sed in speciali absolute inimicos diligere et eos iuvare
perfectionis est. Et similiter necessitatis est ut in communibus
nostris orationibus quas pro aliis facimus, inimicos non excludamus.
Quod autem pro eis specialiter oremus, perfectionis est, non
necessitatis, nisi in aliquo casu speciali.
Ad primum ergo dicendum quod imprecationes quae in sacra Scriptura
ponuntur quadrupliciter possunt intelligi. Uno modo, secundum quod
prophetae solent figura imprecantis futura praedicere, ut Augustinus
dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Secundo, prout quaedam
temporalia mala peccatoribus quandoque a Deo ad correctionem
immittuntur. Tertio, quia intelliguntur petere non contra ipsos
homines, sed contra regnum peccati, ut scilicet correctione hominum
peccatum destruatur. Quarto, conformando voluntatem suam divinae
iustitiae circa damnationem perseverantium in peccato.
Ad secundum dicendum quod, sicut in eodem libro Augustinus dicit,
vindicta martyrum est ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta
perpessi sunt. Vel, sicut dicitur in libro de quaest. Vet. et novi
Test., postulant se vindicari non voce, sed ratione, sicut sanguis
Abel clamavit de terra. Laetantur autem de vindicta non propter eam,
sed propter divinam iustitiam.
Ad tertium dicendum quod licitum est impugnare inimicos ut compescantur
a peccatis, quod cedit in bonum eorum et aliorum. Et sic etiam licet
orando petere aliqua temporalia mala inimicorum ut corrigantur. Et sic
oratio et operatio non erunt contraria.
|
|