|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod adoratio non sit actus
latriae sive religionis. Cultus enim religionis soli Deo debetur.
Sed adoratio non debetur soli Deo, legitur enim Gen. XVIII
quod Abraham adoravit Angelos; et III Reg. I dicitur quod
Nathan propheta, ingressus ad regem David, adoravit eum pronus in
terram. Ergo adoratio non est actus religionis.
2. Praeterea, religionis cultus debetur Deo prout in ipso
beatificamur, ut patet per Augustinum, in X de Civ. Dei. Sed
adoratio debetur ei ratione maiestatis, quia super illud Psalm.,
adorate dominum in atrio sancto eius, dicit Glossa, de his atriis
venitur in atrium ubi maiestas adoratur. Ergo adoratio non est actus
latriae.
3. Praeterea, unius religionis cultus tribus personis debetur. Non
autem una adoratione adoramus tres personas, sed ad invocationem trium
personarum singulariter genu flectimus. Ergo adoratio non est actus
latriae.
Sed contra est quod Matth. IV inducitur, dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies.
Respondeo dicendum quod adoratio ordinatur in reverentiam eius qui
adoratur. Manifestum est autem ex dictis quod religionis proprium est
reverentiam Deo exhibere. Unde adoratio qua Deus adoratur est
religionis actus.
Ad primum ergo dicendum quod Deo debetur reverentia propter eius
excellentiam, quae aliquibus creaturis communicatur non secundum
aequalitatem, sed secundum quandam participationem. Et ideo alia
veneratione veneramur Deum, quod pertinet ad latriam, et alia
veneratione quasdam excellentes creaturas, quod pertinet ad duliam, de
qua post dicetur. Et quia ea quae exterius aguntur signa sunt
interioris reverentiae, quaedam exteriora ad reverentiam pertinentia
exhibentur excellentibus creaturis, inter quae maximum est adoratio,
sed aliquid est quod soli Deo exhibetur, scilicet sacrificium. Unde
Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, multa de cultu divino
usurpata sunt quae honoribus deferrentur humanis, sive humilitate nimia
sive adulatione pestifera, ita tamen ut quibus ea deferrentur, homines
haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si autem multum eis
additur, et adorandi. Quis vero sacrificandum censuit nisi ei quem
Deum aut scivit, aut putavit, aut finxit? Secundum reverentiam
igitur quae creaturae excellenti debetur, Nathan adoravit David.
Secundum autem reverentiam quae Deo debetur, Mardochaeus noluit
adorare Aman, timens ne honorem Dei transferret ad hominem, ut
dicitur Esther XIII. Et similiter secundum reverentiam debitam
creaturae excellenti, Abraham adoravit Angelos; et etiam Iosue, ut
legitur Iosue V. Quamvis possit intelligi quod adoraverint
adoratione latriae Deum, qui in persona Angeli apparebat et
loquebatur. Secundum autem reverentiam quae debetur Deo, prohibitus
est Ioannes Angelum adorare, Apoc. ult. Tum ad ostendendum
dignitatem hominis, quam adeptus est per Christum, ut Angelis
aequetur, unde ibi subditur, conservus tuus sum et fratrum tuorum.
Tum etiam ad excludendum idololatriae occasionem, unde subditur,
Deum adora.
Ad secundum dicendum quod sub maiestate divina intelligitur omnis Dei
excellentia, ad quam pertinet quod in ipso, sicut in summo bono,
beatificamur.
Ad tertium dicendum quod quia una est excellentia trium personarum,
unus honor et reverentia eis debetur, et per consequens una adoratio.
In cuius figuram, cum legatur de Abraham, Gen. XVIII, quod
tres viri ei apparuerunt, adorans unum alloquitur. Dicens, domine,
si inveni gratiam et cetera. Trina autem genuflexio signum est
ternarii personarum, non autem diversitatis adorationum.
|
|