|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adoratio non importet
actum corporalem. Dicitur enim Ioan. IV, veri adoratores
adorabunt patrem in spiritu et veritate. Sed id quod fit in spiritu
non pertinet ad corporalem actum. Ergo adoratio non importat
corporalem actum.
2. Praeterea, nomen adorationis ab oratione sumitur. Sed oratio
principaliter consistit in interiori actu, secundum illud I ad Cor.
XIV, orabo spiritu, orabo et mente. Ergo adoratio maxime importat
spiritualem actum.
3. Praeterea, corporales actus ad sensibilem cognitionem pertinent.
Deum autem non attingimus sensu corporis, sed mentis. Ergo adoratio
non importat corporalem actum.
Sed contra est quod super illud Exod. XX, non adorabis ea, neque
coles, dicit Glossa, nec affectu colas, nec specie adores.
Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in IV libro,
quia ex duplici natura compositi sumus, intellectuali scilicet et
sensibili, duplicem adorationem Deo offerimus, scilicet spiritualem,
quae consistit in interiori mentis devotione; et corporalem, quae
consistit in exteriori corporis humiliatione. Et quia in omnibus
actibus latriae id quod est exterius refertur ad id quod est interius
sicut ad principalius, ideo ipsa exterior adoratio fit propter
interiorem, ut videlicet per signa humilitatis quae corporaliter
exhibemus, excitetur noster affectus ad subiiciendum se Deo; quia
connaturale est nobis ut per sensibilia ad intelligibilia procedamus.
Ad primum ergo dicendum quod etiam adoratio corporalis in spiritu fit,
inquantum ex spirituali devotione procedit, et ad eam ordinatur.
Ad secundum dicendum quod sicut oratio primordialiter quidem est in
mente, secundario autem verbis exprimitur, ut supra dictum est; ita
etiam adoratio principaliter quidem in interiori Dei reverentia
consistit, secundario autem in quibusdam corporalibus humilitatis
signis, sicut genu flectimus nostram infirmitatem significantes in
comparatione ad Deum; prosternimus autem nos quasi profitentes nos
nihil esse ex nobis.
Ad tertium dicendum quod etsi per sensum Deum attingere non possumus,
per sensibilia tamen signa mens nostra provocatur ut tendat in Deum.
|
|