|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod adoratio non requirat
determinatum locum. Dicitur enim Ioan. IV, venit hora quando
neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis patrem. Eadem
autem ratio videtur esse et de aliis locis. Ergo determinatus locus
non requiritur ad adorandum.
2. Praeterea, adoratio exterior ordinatur ad interiorem. Sed
interior adoratio fit ad Deum ut ubique existentem. Ergo exterior
adoratio non requirit determinatum locum.
3. Praeterea, idem Deus est qui in novo et veteri testamento
adoratur. Sed in veteri testamento fiebat adoratio ad occidentem, nam
ostium tabernaculi respiciebat ad orientem, ut habetur Exod.
XXVI. Ergo, eadem ratione, etiam nunc debemus adorare ad
occidentem, si aliquis locus determinatus requiritur ad adorandum.
Sed contra est quod dicitur Isaiae LVI, et inducitur Ioan.
II, domus mea domus orationis vocabitur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in adoratione principalior
est interior devotio mentis, secundarium autem est quod pertinet
exterius ad corporalia signa. Mens autem interius apprehendit Deum
quasi non comprehensum aliquo loco, sed corporalia signa necesse est
quod in determinato loco et situ sint. Et ideo determinatio loci non
requiritur ad adorationem principaliter, quasi sit de necessitate
ipsius, sed secundum quandam decentiam, sicut et alia corporalia
signa.
Ad primum ergo dicendum quod dominus per illa verba praenuntiat
cessationem adorationis tam secundum ritum Iudaeorum adorantium in
Ierusalem, quam etiam secundum ritum Samaritanorum adorantium in
monte Garizim. Uterque enim ritus cessavit veniente spirituali
Evangelii veritate, secundum quam in omni loco Deo sacrificatur, ut
dicitur Malach. I.
Ad secundum dicendum quod determinatus locus eligitur ad adorandum,
non propter Deum, qui adoratur, quasi loco concludatur, sed propter
ipsos adorantes. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, propter
loci consecrationem, ex qua spiritualem devotionem concipiunt orantes,
ut magis exaudiantur, sicut patet ex adoratione Salomonis, III
Reg. VIII. Secundo, propter sacra mysteria et alia sanctitatis
signa quae ibi continentur. Tertio, propter concursum multorum
adorantium, ex quo fit oratio magis exaudibilis, secundum illud
Matth. XVIII, ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo,
ibi sum ego in medio eorum.
Ad tertium dicendum quod secundum quandam decentiam adoramus versus
orientem. Primo quidem, propter divinae maiestatis indicium quod
nobis manifestatur in motu caeli, qui est ab oriente secundo, propter
Paradisum in oriente constitutum, ut legitur Gen. II, secundum
litteram Septuaginta, quasi quaeramus ad Paradisum redire. Tertio,
propter Christum, qui est lux mundi et oriens nominatur, Zach.
VI; et qui ascendit super caelum caeli ad orientem; et ab oriente
etiam expectatur venturus, secundum illud Matth. XXIV, sicut
fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit adventus
filii hominis.
|
|