|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod offerre sacrificium Deo
non sit de lege naturae. Ea enim quae sunt iuris naturalis communia
sunt apud omnes. Non autem hoc contingit circa sacrificia, nam quidam
leguntur obtulisse in sacrificium panem et vinum, sicut de
Melchisedech dicitur, Gen. XIV; et quidam haec, quidam illa
animalia. Ergo oblatio sacrificiorum non est de iure naturali.
2. Praeterea, ea quae sunt iuris naturalis omnes iusti servaverunt.
Sed non legitur de Isaac quod sacrificium obtulerit, neque etiam de
Adam, de quo tamen dicitur, Sap. X, quod sapientia eduxit eum a
delicto suo. Ergo oblatio sacrificii non est de iure naturali.
3. Praeterea, Augustinus dicit, X de Civ. Dei, quod
sacrificia in quadam significantia offeruntur. Voces autem, quae sunt
praecipua inter signa, sicut idem dicit, in libro de Doct.
Christ., non significant naturaliter, sed ad placitum, secundum
philosophum. Ergo sacrificia non sunt de lege naturali.
Sed contra est quod in qualibet aetate, et apud quaslibet hominum
nationes, semper fuit aliqua sacrificiorum oblatio. Quod autem est
apud omnes, videtur naturale esse. Ergo et oblatio sacrificii est de
iure naturali.
Respondeo dicendum quod naturalis ratio dictat homini quod alicui
superiori subdatur, propter defectus quos in seipso sentit, in quibus
ab aliquo superiori eget adiuvari et dirigi. Et quidquid illud sit,
hoc est quod apud omnes dicitur Deus. Sicut autem in rebus
naturalibus naturaliter inferiora superioribus subduntur, ita etiam
naturalis ratio dictat homini secundum naturalem inclinationem ut ei
quod est supra hominem subiectionem et honorem exhibeat secundum suum
modum. Est autem modus conveniens homini ut sensibilibus signis utatur
ad aliqua exprimenda, quia ex sensibilibus cognitionem accipit. Et
ideo ex naturali ratione procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus
utatur offerens eas Deo, in signum debitae subiectionis et honoris,
secundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt in
recognitionem dominii. Hoc autem pertinet ad rationem sacrificii. Et
ideo oblatio sacrificii pertinet ad ius naturale.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, aliqua in
communi sunt de iure naturali quorum determinationes sunt de iure
positivo, sicut quod malefactores puniantur habet lex naturalis, sed
quod tali poena vel tali puniantur est ex institutione divina vel
humana. Similiter etiam oblatio sacrificii in communi est de lege
naturae, et ideo in hoc omnes conveniunt. Sed determinatio
sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et ideo in hoc
differunt.
Ad secundum dicendum quod Adam et Isaac, sicut et alii iusti, Deo
sacrificium obtulerunt secundum sui temporis congruentiam, ut patet per
Gregorium, qui dicit quod apud antiquos per sacrificiorum oblationes
remittebatur pueris originale peccatum. Non tamen de omnibus iustorum
sacrificiis fit mentio in Scriptura, sed solum de illis circa quae
aliquid speciale accidit. Potest tamen esse ratio quare Adam non
legitur sacrificium obtulisse, ne, quia in ipso notatur origo
peccati, simul etiam in eo sanctificationis origo significaretur.
Isaac vero significavit Christum inquantum ipse oblatus est in
sacrificium. Unde non oportebat ut significaret quasi sacrificium
offerens.
Ad tertium dicendum quod significare conceptus suos est homini
naturale, sed determinatio signorum est secundum humanum placitum.
|
|