|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non soli summo Deo sit
sacrificium offerendum. Cum enim sacrificium Deo offerri debeat,
videtur quod omnibus illis sit sacrificium offerendum qui divinitatis
consortes fiunt. Sed etiam sancti homines efficiuntur divinae naturae
consortes, ut dicitur II Petri I, unde et de eis in Psalm.
dicitur, ego dixi, dii estis. Angeli etiam filii Dei nominantur,
ut patet Iob I. Ergo omnibus his debet sacrificium offerri.
2. Praeterea, quanto aliquis maior est, tanto ei maior honor debet
exhiberi. Sed Angeli et sancti sunt multo maiores quibuscumque
terrenis principibus, quibus tamen eorum subditi multo maiorem honorem
impendunt, se coram eis prosternentes et munera offerentes, quam sit
oblatio alicuius animalis vel rei alterius in sacrificium. Ergo multo
magis Angelis et sanctis potest sacrificium offerri.
3. Praeterea, templa et altaria instituuntur ad sacrificia
offerenda. Sed templa et altaria instituuntur Angelis et sanctis.
Ergo etiam sacrificia possunt eis offerri.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, qui immolat diis,
occidetur, praeter domino soli.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oblatio sacrificii fit ad
aliquid significandum. Significat autem sacrificium quod offertur
exterius, interius spirituale sacrificium, quo anima seipsam offert
Deo, secundum illud Psalm., sacrificium Deo spiritus
contribulatus, quia, sicut supra dictum est, exteriores actus
religionis ad interiores ordinantur. Anima autem se offert Deo in
sacrificium sicut principio suae creationis et sicut fini suae
beatificationis. Secundum autem veram fidem solus Deus est creator
animarum nostrarum, ut in primo habitum est. In solo etiam eo animae
nostrae beatitudo consistit, ut supra dictum est. Et ideo sicut soli
Deo summo debemus sacrificium spirituale offerre, ita etiam soli ei
debemus offerre exteriora sacrificia, sicut etiam, orantes atque
laudantes, ad eum dirigimus significantes voces cui res ipsas in corde
quas significamus, offerimus, ut Augustinus dicit, X de Civ.
Dei. Hoc etiam videmus in omni republica observari, quod summum
rectorem aliquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri
deferretur, esset crimen laesae maiestatis. Et ideo in lege divina
statuitur poena mortis his qui divinum honorem aliis exhibent.
Ad primum ergo dicendum quod nomen divinitatis communicatur aliquibus
non per aequalitatem, sed per participationem. Et ideo nec aequalis
honor eis debetur.
Ad secundum dicendum quod in oblatione sacrificii non pensatur pretium
occisi pecoris, sed significatio, qua hoc fit in honorem summi
rectoris totius universi. Unde, sicut Augustinus dicit, X de
Civ. Dei, Daemones non cadaverinis nidoribus, sed divinis
honoribus gaudent.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, VIII de Civ.
Dei, non constituimus martyribus templa, sacerdotia, quoniam non
ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Unde sacerdos non dicit,
offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule. Sed Deo de illorum
victoriis gratias agimus, et nos ad imitationem eorum adhortamur.
|
|