|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oblatio sacrificii non
sit specialis actus virtutis. Dicit enim Augustinus, X de Civ.
Dei, verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate
inhaereamus Deo. Sed omne opus bonum non est specialis actus alicuius
determinatae virtutis. Ergo oblatio sacrificii non est specialis actus
determinatae virtutis.
2. Praeterea, maceratio corporis quae fit per ieiunium, pertinet ad
abstinentiam; quae autem fit per continentiam, pertinet ad
castitatem; quae autem est in martyrio, pertinet ad fortitudinem.
Quae omnia videntur comprehendi sub sacrificii oblatione, secundum
illud Rom. XII, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem.
Dicit etiam apostolus, ad Heb. ult., beneficentiae et communionis
nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus, beneficentia
autem et communio pertinent ad caritatem, misericordiam et
liberalitatem. Ergo sacrificii oblatio non est specialis actus
determinatae virtutis.
3. Praeterea, sacrificium videtur quod Deo exhibetur. Sed multa
sunt quae Deo exhibentur, sicut devotio, oratio, decimae,
primitiae, oblationes et holocausta. Ergo sacrificium non videtur
esse aliquis specialis actus determinatae virtutis.
Sed contra est quod in lege specialia praecepta de sacrificiis dantur,
ut patet in principio Levitici.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, quando actus unius
virtutis ordinatur ad finem alterius virtutis, participat quodammodo
speciem eius, sicut cum quis furatur ut fornicetur, ipsum furtum
accipit quodammodo fornicationis deformitatem, ita quod si etiam alias
non esset peccatum, ex hoc iam peccatum esset quod ad fornicationem
ordinatur. Sic igitur sacrificium est quidam specialis actus laudem
habens ex hoc quod in divinam reverentiam fit. Propter quod ad
determinatam virtutem pertinet, scilicet ad religionem. Contingit
autem etiam ea quae secundum alias virtutes fiunt, in divinam
reverentiam ordinari, puta cum aliquis eleemosynam facit de rebus
propriis propter Deum, vel cum aliquis proprium corpus alicui
afflictioni subiicit propter divinam reverentiam. Et secundum hoc
etiam actus aliarum virtutum sacrificia dici possunt. Sunt tamen
quidam actus qui non habent ex alio laudem nisi quia fiunt propter
reverentiam divinam. Et isti actus proprie sacrificia dicuntur, et
pertinent ad virtutem religionis.
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum quod Deo quadam spirituali
societate volumus inhaerere, ad divinam reverentiam pertinet. Et ideo
cuiuscumque virtutis actus rationem sacrificii accipit ex hoc quod
agitur ut sancta societate Deo inhaereamus.
Ad secundum dicendum quod triplex est hominis bonum. Primum quidem
est bonum animae, quod Deo offertur interiori quodam sacrificio per
devotionem et orationem et alios huiusmodi interiores actus. Et hoc
est principale sacrificium. Secundum est bonum corporis, quod Deo
quodammodo offertur per martyrium, et abstinentiam seu continentiam.
Tertium est bonum exteriorum rerum, de quo sacrificium offertur Deo,
directe quidem, quando immediate res nostras Deo offerimus; mediate
autem, quando eas communicamus proximis propter Deum.
Ad tertium dicendum quod sacrificia proprie dicuntur quando circa res
Deo oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur, quod panis
frangitur et comeditur et benedicitur. Et hoc ipsum nomen sonat, nam
sacrificium dicitur ex hoc quod homo facit aliquid sacrum. Oblatio
autem directe dicitur cum Deo aliquid offertur, etiam si nihil circa
ipsum fiat, sicut dicuntur offerri denarii vel panes in altari, circa
quos nihil fit. Unde omne sacrificium est oblatio, sed non
convertitur. Primitiae autem oblationes sunt, quia Deo
offerebantur, ut legitur Deut. XXVI, non autem sunt sacrificia,
quia nihil sacrum circa eas fiebat. Decimae autem, proprie loquendo,
non sunt neque sacrificia neque oblationes, quia non immediate Deo,
sed ministris divini cultus exhibentur.
|
|