|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnes teneantur ad
sacrificia offerenda. Dicit enim apostolus, Rom. III,
quaecumque lex loquitur, his qui sunt in lege loquitur. Sed lex de
sacrificiis non fuit omnibus data, sed soli populo Hebraeorum. Ergo
non omnes ad sacrificia tenebantur.
2. Praeterea, sacrificia Deo offeruntur ad aliquid significandum.
Sed non est omnium huiusmodi significationes intelligere. Ergo non
omnes tenentur ad sacrificia offerenda.
3. Praeterea, ex hoc sacerdotes dicuntur quod Deo sacrificium
offerunt. Sed non omnes sunt sacerdotes. Ergo non omnes tenentur ad
sacrificia offerenda.
Sed contra est quod sacrificium offerre est de lege naturae, ut supra
habitum est. Ad ea autem quae sunt legis naturae omnes tenentur.
Ergo omnes tenentur ad sacrificium Deo offerendum.
Respondeo dicendum quod duplex est sacrificium, sicut dictum est.
Quorum primum et principale est sacrificium interius, ad quod omnes
tenentur, omnes enim tenentur Deo devotam mentem offerre. Aliud
autem est sacrificium exterius. Quod in duo dividitur. Nam quoddam
est quod ex hoc solum laudem habet quod Deo aliquid exterius offertur
in protestationem divinae subiectionis. Et ad hoc aliter tenentur illi
qui sunt sub lege nova vel veteri, aliter illi qui non sunt sub lege.
Nam illi qui sunt sub lege, tenentur ad determinata sacrificia
offerenda secundum legis praecepta. Illi vero qui non erant sub lege,
tenebantur ad aliqua exterius facienda in honorem divinum, secundum
condecentiam ad eos inter quos habitabant, non autem determinate ad
haec vel ad illa. Aliud vero est exterius sacrificium quando actus
exteriores aliarum virtutum in divinam reverentiam assumuntur. Quorum
quidam cadunt sub praecepto, ad quos omnes tenentur, quidam vero sunt
supererogationis, ad quos non omnes tenentur.
Ad primum ergo dicendum quod ad illa determinata sacrificia quae in
lege erant praecepta, non omnes tenebantur, tenebantur tamen ad aliqua
sacrificia interiora vel exteriora, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod quamvis non omnes sciant explicite virtutem
sacrificiorum, sciunt tamen implicite, sicut et habent fidem
implicitam, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod sacerdotes offerunt sacrificia quae sunt
specialiter ordinata ad cultum divinum, non solum pro se, sed etiam
pro aliis. Quaedam vero sunt alia sacrificia quae quilibet potest pro
se Deo offerre, ut ex supradictis patet.
|
|