|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non teneantur ad
oblationes ex necessitate praecepti. Non enim homines tempore
Evangelii tenentur ad observanda caeremonialia praecepta veteris
legis, ut supra habitum est. Sed oblationes offerre ponitur inter
caeremonialia praecepta veteris legis, dicitur enim Exod.
XXIII, tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis,
et postea subditur, non apparebis in conspectu meo vacuus. Ergo ad
oblationes non tenentur nunc homines ex necessitate praecepti.
2. Praeterea, oblationes, antequam fiant, in voluntate hominis
consistunt, ut videtur per hoc quod dominus dicit, Matth. V, si
offers munus tuum ad altare, quasi hoc arbitrio offerentium
relinquatur. Postquam autem oblationes sunt factae, non restat locus
iterato eas offerendi. Ergo nullo modo aliquis ex necessitate
praecepti ad oblationes tenetur.
3. Praeterea, quicumque aliquid tenetur reddere Ecclesiae, si non
reddat, potest ad id compelli per subtractionem ecclesiasticorum
sacramentorum. Sed illicitum videtur his qui offerre noluerint
ecclesiastica sacramenta denegare, secundum illud decretum sextae
synodi quod habetur I, qu. I, nullus qui sacram communionem
dispensat, a percipiente gratiam aliquid exigat, si vero exegerit,
deponatur. Ergo non tenentur homines ex necessitate ad oblationes.
Sed contra est quod Gregorius dicit, omnis Christianus procuret ad
Missarum solemnia aliquid Deo offerre.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, nomen oblationis commune
est ad omnes res quae in cultum Dei exhibentur. Ita quod si aliquid
exhibeatur in cultum divinum quasi in aliquod sacrum quod inde fieri
debeat consumendum, et oblatio est et sacrificium, unde dicitur
Exod. XXIX, offeres totum arietem in incensum super altare,
oblatio est domino, odor suavissimus victimae Dei; et Levit. II
dicitur, anima cum obtulerit oblationem sacrificii domino, simila erit
eius oblatio. Si vero sic exhibeatur ut integrum maneat, divino
cultui deputandum vel in usus ministrorum expendendum, erit oblatio et
non sacrificium. Huiusmodi ergo oblationes de sui ratione habent quod
voluntarie offerantur, secundum illud Exod. XXV, ab homine qui
offert ultroneus, accipietis eas. Potest tamen contingere quod
aliquis ad oblationes teneatur quadruplici ratione. Primo quidem, ex
praecedenti conventione, sicut cum alicui conceditur aliquis fundus
Ecclesiae, ut certis temporibus certas oblationes faciat. Quod tamen
habet rationem census. Secundo, propter praecedentem deputationem
sive promissionem, sicut cum aliquis offert donationem inter vivos vel
cum relinquit in testamento Ecclesiae aliquam rem, mobilem vel
immobilem, in posterum solvendam. Tertio modo, propter Ecclesiae
necessitatem, puta si ministri Ecclesiae non haberent unde
sustentarentur. Quarto modo, propter consuetudinem, tenentur enim
fideles in aliquibus solemnitatibus ad aliquas oblationes consuetas.
Tamen in his duobus ultimis casibus remanet oblatio quodammodo
voluntaria, scilicet quantum ad quantitatem vel speciem rei oblatae.
Ad primum ergo dicendum quod in nova lege homines non tenentur ad
oblationem causa solemnitatum legalium, ut in Exodo dicitur, sed ex
quibusdam aliis causis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod ad oblationes faciendas tenentur aliqui et
antequam fiant, sicut in primo et tertio et quarto modo, et etiam
postquam eas fecerint per deputationem sive promissionem; tenentur enim
realiter exhibere quod est Ecclesiae per modum deputationis oblatum.
Ad tertium dicendum quod illi qui debitas oblationes non reddunt
possunt puniri per subtractionem sacramentorum, non per ipsum
sacerdotem cui sunt oblationes faciendae, ne videatur pro sacramentorum
exhibitione aliquid exigere, sed per superiorem aliquem.
|
|