|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod oblationes non solum
sacerdotibus debeantur. Inter oblationes enim praecipue videmus esse
quae hostiarum sacrificiis deputantur. Sed ea quae pauperibus dantur
in Scripturis hostiae dicuntur, secundum illud Heb. ult.,
beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis
promeretur Deus. Ergo multo magis oblationes pauperibus debentur.
2. Praeterea, in multis parochiis monachi de oblationibus partem
habent. Alia autem est causa clericorum, alia monachorum, ut
Hieronymus dicit. Ergo non solum sacerdotibus oblationes debentur.
3. Praeterea, laici de voluntate Ecclesiae emunt oblationes, ut
panes et huiusmodi. Sed non nisi ut haec in suos usus convertant.
Ergo oblationes possunt etiam ad laicos pertinere.
Sed contra est quod dicit canon Damasi Papae, et habetur X, qu.
I, oblationes quae intra sanctam Ecclesiam offeruntur, tantummodo
sacerdotibus, qui quotidie domino servire videntur, licet comedere et
bibere. Quia in veteri testamento prohibuit dominus panes sanctos
comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis eius.
Respondeo dicendum quod sacerdos quodammodo constituitur sequester et
medius inter populum et Deum, sicut de Moyse legitur Deut. V. Et
ideo ad eum pertinet divina dogmata et sacramenta exhibere populo, et
iterum ea quae sunt populi, puta preces et sacrificia et oblationes,
per eum domino debent exhiberi; secundum illud apostoli, ad Heb.
V, omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in
his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.
Et ideo oblationes quae a populo Deo exhibentur ad sacerdotes
pertinent, non solum ut eas in suos usus convertant, verum etiam ut
fideliter eas dispensent, partim quidem expendendo eas in his quae
pertinent ad cultum divinum; partim vero in his quae pertinent ad
proprium victum, quia qui altari deserviunt cum altari participantur,
ut dicitur I ad Cor. IX; partim etiam in usus pauperum, qui
sunt, quantum fieri potest, de rebus Ecclesiae sustentandi; quia et
dominus in usum pauperum loculos habebat, ut Hieronymus dicit, super
Matth.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pauperibus dantur, sicut non
proprie sunt sacrificia, dicuntur tamen sacrificia inquantum eis dantur
propter Deum, ita etiam secundum eandem rationem oblationes dici
possunt, tamen non proprie, quia non immediate Deo offeruntur.
Oblationes vero proprie dictae in usum pauperum cedunt non per
dispensationem offerentium, sed per dispensationem sacerdotum.
Ad secundum dicendum quod monachi sive alii religiosi possunt
oblationes recipere tripliciter. Uno modo, sicut pauperes, per
dispensationem sacerdotis vel ordinationem Ecclesiae. Alio modo, si
sint ministri altaris. Et tunc possunt accipere oblationes sponte
oblatas. Tertio, si parochiae sint eorum. Et tunc ex debito possunt
accipere, tanquam Ecclesiae rectores.
Ad tertium dicendum quod oblationes, postquam fuerint consecratae,
non possunt cedere in usum laicorum, sicut vasa et vestimenta sacra.
Et hoc modo intelligitur dictum Damasi Papae. Illa vero quae non
sunt consecrata, possunt in usum laicorum cedere ex dispensatione
sacerdotum, sive per modum donationis sive per modum venditionis.
|
|