|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit homo
oblationes facere de omnibus rebus licite possessis. Quia secundum
iura humana, turpiter facit meretrix in hoc quod est meretrix, non
tamen turpiter accipit, et ita licite possidet. Sed non licet de eo
facere oblationem, secundum illud Deut. XXIII, non offeres
mercedem prostibuli in domo domini Dei tui. Ergo non licet facere
oblationem de omnibus licite possessis.
2. Praeterea, ibidem prohibetur quod pretium canis non offeratur in
domo Dei. Sed manifestum est quod pretium canis iuste venditi iuste
possidetur. Ergo non licet de omnibus iuste possessis oblationem
facere.
3. Praeterea, Malach. I dicitur, si offeratur claudum et
languidum, nonne malum est? Sed claudum et languidum est animal iuste
possessum. Ergo videtur quod non de omni iuste possesso possit oblatio
fieri.
Sed contra est quod dicitur Prov. III, honora dominum de tua
substantia. Ad substantiam autem hominis pertinet quidquid iuste
possidet. Ergo de omnibus iuste possessis potest oblatio fieri.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Verb.
Dom., si depraedareris aliquem invalidum et de spoliis eius dares
alicui iudici si pro te iudicaret, tanta vis est iustitiae ut et tibi
displiceret. Non est talis Deus tuus qualis non debes esse nec tu.
Et ideo dicitur Eccli. XXXIV, immolantis ex iniquo oblatio est
maculata. Unde patet quod de iniuste acquisitis et possessis non
potest oblatio fieri. In veteri autem lege, in qua figurae
serviebatur, quaedam propter significationem reputabantur immunda,
quae offerre non licebat. Sed in nova lege omnis creatura Dei
reputatur munda, ut dicitur ad Tit. I. Et ideo, quantum est de
se, de quolibet licite possesso potest oblatio fieri. Per accidens
tamen contingit quod de aliquo licite possesso oblatio fieri non
potest, puta si vergat in detrimentum alterius, ut si filius aliquis
offerat Deo id unde debet patrem nutrire, quod dominus improbat
Matth. XV; vel propter scandalum, vel propter contemptum, vel
aliquid aliud huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege prohibebatur oblatio de
mercede prostibuli propter immunditiam. In nova autem lege propter
scandalum, ne videatur Ecclesia favere peccato, si de lucro peccati
oblationem recipiat.
Ad secundum dicendum quod canis secundum legem reputabatur animal
immundum. Alia tamen animalia immunda redimebantur, et eorum pretium
poterat offerri, secundum illud Levit. ult., si immundum animal
est, redimet qui obtulerit. Sed canis nec offerebatur nec
redimebatur, tum quia idololatrae canibus utebantur in sacrificiis
idolorum; tum etiam quia significant rapacitatem, de qua non potest
fieri oblatio. Sed haec prohibitio cessat in nova lege.
Ad tertium dicendum quod oblatio animalis caeci vel claudi reddebatur
illicita tripliciter. Uno modo, ratione eius ad quod offerebatur.
Unde dicitur Malach. I, si offeratis caecum ad immolandum, nonne
malum est? Sacrificia autem oportebat esse immaculata. Secundo, ex
contemptu. Unde ibidem subditur, vos polluistis nomen meum in eo quod
dicitis, mensa domini contaminata est, et quod superponitur
contemptibile est. Tertio modo, ex voto praecedenti, ex quo
obligatur homo ut integrum reddat quod voverat. Unde ibidem subditur,
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens
immolat debile domino. Et eaedem causae manent in lege nova. Quibus
tamen cessantibus, non est illicitum.
|
|