|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad primitias solvendas
homines non teneantur. Quia Exod. XIII, data lege
primogenitorum, subditur, erit quasi signum in manu tua, et ita
videtur esse praeceptum caeremoniale. Sed praecepta caeremonialia non
sunt servanda in lege nova. Ergo neque primitiae sunt solvendae.
2. Praeterea, primitiae offerebantur domino pro speciali beneficio
illi populo exhibito, unde dicitur Deut. XXVI, tolles de cunctis
frugibus tuis primitias, accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus
illis, et dices ad eum, profiteor hodie coram domino Deo tuo quod
ingressus sum terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam
nobis. Ergo aliae nationes non tenentur ad primitias solvendas.
3. Praeterea, illud ad quod aliquis tenetur debet esse
determinatum. Sed non invenitur nec in nova lege nec in veteri
determinata quantitas primitiarum. Ergo ad eas solvendas non tenentur
homines ex necessitate.
Sed contra est quod dicitur XVI, qu. VII, oportet decimas et
primitias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo
accipere.
Respondeo dicendum quod primitiae ad quoddam genus oblationum
pertinent, quia Deo exhibentur cum quadam professione, ut habetur
Deut. XXVI. Unde et ibidem subditur, suscipiens sacerdos
cartallum, scilicet primitiarum, de manu eius qui defert primitias,
et ponet ante altare domini Dei tui; et postea mandatur ei quod
dicat, idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quas dominus dedit
mihi. Offerebantur autem primitiae ex speciali causa, scilicet in
recognitionem divini beneficii, quasi aliquis profiteatur se a Deo
fructus terrae percipere, et ideo se teneri ad aliquid de huiusmodi
Deo exhibendum, secundum illud I Paral. ult., quae de manu tua
accepimus, dedimus tibi. Et quia Deo debemus exhibere id quod
praecipuum est, ideo primitias, quasi praecipuum aliquid de fructibus
terrae, praeceptum fuit Deo offerre. Et quia sacerdos constituitur
populo in his quae sunt ad Deum, ideo primitiae a populo oblatae in
usum sacerdotum cedebant, unde dicitur Num. XVIII, locutus est
dominus ad Aaron, ecce, dedi tibi custodiam primitiarum mearum.
Pertinet autem ad ius naturale ut homo ex rebus sibi datis a Deo
aliquid exhibeat ad eius honorem. Sed quod talibus personis
exhibeatur, aut de primis fructibus, aut in tali quantitate, hoc
quidem fuit in veteri lege iure divino determinatum, in nova autem lege
definitur per determinationem Ecclesiae, ex qua homines obligantur ut
primitias solvant secundum consuetudinem patriae et indigentiam
ministrorum Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum quod caeremonialia proprie erant in signum
futuri, et ideo ad praesentiam veritatis significatae cessaverunt.
Oblatio autem primitiarum fuit in signum praeteriti beneficii, ex quo
etiam debitum recognitionis causatur secundum dictamen rationis
naturalis. Et ideo in generali huiusmodi obligatio manet.
Ad secundum dicendum quod primitiae offerebantur in veteri lege non
solum propter beneficium terrae promissionis datae a Deo, sed etiam
propter beneficium fructuum terrae a Deo datorum. Unde dicitur
Deut. XXVI, offero primitias frugum terrae, quas dominus Deus
dedit mihi. Et haec secunda causa apud omnes est communis. Potest
etiam dici quod sicut speciali quodam beneficio terram promissionis
contulit Deus, ita generali beneficio toti humano generi contulit
terrae dominium, secundum illud Psalm., terram dedit filiis
hominum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, ex maiorum
traditione introductum est quod qui plurimum, quadragesimam partem
dabant sacerdotibus loco primitiarum; qui minimum, sexagesimam. Unde
videtur quod inter hos terminos sint primitiae offerendae, secundum
consuetudinem patriae. Rationabiliter tamen primitiarum quantitas non
fuit determinata in lege, quia, sicut dictum est, primitiae dantur
per modum oblationis, de cuius ratione est quod sint voluntariae.
|
|